| Quinque igitur rationibus propositis officii perse- | 2.9.1 |
| quendi, quarum duae ad decus honestatemque perti- | |
| nerent, duae ad commoda vitae, copias, opes, facul- | |
| tates, quinta ad eligendi iudicium, si quando ea, quae | |
| dixi, pugnare inter se viderentur, honestatis pars con- | 5 |
| fecta est, quam quidem tibi cupio esse notissimam. | |
| Hoc autem de quo nunc agimus, id ipsum est, quod | |
| utile appellatur. In quo verbo lapsa consuetudo de- | |
| flexit de via sensimque eo deducta est, ut honestatem | |
| ab utilitate secernens constitueret esse honestum ali- | 10 |
| quid, quod utile non esset, et utile, quod non ho- | |
| nestum, qua nulla pernicies maior hominum vi- | |
| tae potuit afferri. Summa quidem auctoritate phi- | 10.1 |
| losophi severe sane atque honeste haec tria genera | |
| confusa cogitatione distinguunt: quicquid enim iustum | |
| sit, id etiam utile esse censent, itemque quod ho- | |
| nestum, idem iustum, ex quo efficitur, ut, quicquid | 5 |
| honestum sit, idem sit utile. Quod qui parum perspi- | |
| ciunt, ii saepe versutos homines et callidos admiran- | |
| tes, malitiam sapientiam iudicant. Quorum error eri- | |
| piendus est opinioque omnis ad eam spem tradu- | |
| cenda, ut honestis consiliis iustisque factis, non fraude | 10 |
| et malitia se intellegant ea, quae velint, consequi | |
| posse. Quae ergo ad vitam hominum tuendam perti- | 11.1 |
| nent, partim sunt inanima, ut aurum, argentum, ut | |
| ea, quae gignuntur e terra, ut alia generis eiusdem, | |
| partim animalia, quae habent suos impetus et rerum | |
| appetitus. Eorum autem rationis expertia sunt, alia | 5 |
| ratione utentia. Expertes rationis equi, boves, reli- | |
| quae pecudes, apes, quarum opere efficitur aliquid ad | |
| usum hominum atque vitam. Ratione autem utentium | |
| duo genera ponunt, deorum unum, alterum hominum. | |
| Deos placatos pietas efficiet et sanctitas; proxime au- | 10 |
| tem et secundum deos homines hominibus maxime | |
| utiles esse possunt. Earumque item rerum, quae no- | 12.1 |
| ceant et obsint, eadem divisio est. Sed quia deos no- | |
| cere non putant, iis exceptis homines hominibus obesse | |
| plurimum arbitrantur. Ea enim ipsa, quae inanima | |
| diximus, pleraque sunt hominum operis effecta, quae | 5 |
| nec haberemus, nisi manus et ars accessisset, nec iis | |
| sine hominum administratione uteremur. Neque enim | |
| valitudinis curatio neque navigatio, neque agricultura | |
| neque frugum fructuumque reliquorum perceptio et | |
| conservatio sine hominum opera ulla esse potuisset. | 10 |
| Iam vero et earum rerum quibus abundaremus, ex- | 13.1 |
| portatio, et earum quibus egeremus invectio certe | |
| nulla esset, nisi iis muneribus homines fungerentur. | |
| Eademque ratione nec lapides ex terra exciderentur | |
| ad usum nostrum necessarii, nec ferrum, aes, aurum, | 5 |
| argentum effoderetur penitus abditum sine hominum | |
| labore et manu. Tecta vero, quibus et frigorum vis | |
| pelleretur et calorum molestiae sedarentur, unde aut | |
| initio generi humano dari potuissent aut postea sub- | |
| venire, si aut vi tempestatis aut terrae motu aut ve- | 10 |
| tustate cecidissent, nisi communis vita ab hominibus | |
| harum rerum auxilia petere didicisset? Adde ductus | 14.1 |
| aquarum, derivationes fluminum, agrorum inrigatio- | |
| nes, moles oppositas fluctibus, portus manu factos, | |
| quae unde sine hominum opere habere possemus? Ex | |
| quibus multisque aliis perspicuum est, qui fructus | 5 |
| quaeque utilitates ex rebus iis, quae sint inanima, per- | |
| cipiantur, eas nos nullo modo sine hominum manu | |
| atque opera capere potuisse. Qui denique ex bestiis | |
| fructus aut quae commoditas, nisi homines adiuva- | |
| rent, percipi posset? Nam et qui principes inveniendi | 10 |
| fuerunt, quem ex quaque belua usum habere posse- | |
| mus, homines certe fuerunt, nec hoc tempore sine ho- | |
| minum opera aut pascere eas aut domare aut tueri | |
| aut tempestivos fructus ex iis capere possemus; ab | |
| eisdemque et eae, quae nocent, interficiuntur et, quae | 15 |
| usui possunt esse, capiuntur. Quid enumerem artium | 15.1 |
| multitudinem, sine quibus vita omnino nulla esse po- | |
| tuisset? Qui enim aegris subveniret<ur>, quae esset | |
| oblectatio valentium, qui victus aut cultus, nisi tam | |
| multae nobis artes ministrarent quibus rebus exculta | 5 |
| hominum vita tantum distat a victu et cultu bestiarum. | |
| Urbes vero sine hominum coetu non potuissent nec | |
| aedificari nec frequentari, ex quo leges moresque con- | |
| stituti, tum iuris aequa discriptio certaque vivendi | |
| disciplina; quas res et mansuetudo animorum conse- | 10 |
| cuta et verecundia est effectumque, ut esset vita mu- | |
| nitior atque ut dando et accipiendo mutandisque fa- | |
| cultatibus et commodis nulla re egeremus. |