| Longiores hoc loco sumus quam necesse est. Quis | 2.16.1 |
| est enim, cui non perspicua sint illa, quae pluribus | |
| verbis a Panaetio commemorantur, neminem neque | |
| ducem bello nec principem domi magnas res et salu- | |
| tares sine hominum studiis gerere potuisse. Comme- | 5 |
| moratur ab eo Themistocles, Pericles, Cyrus, Agesilaos, | |
| Alexander, quos negat sine adiumentis hominum tantas | |
| res efficere potuisse. Utitur in re non dubia testibus non | |
| necessariis. Atque ut magnas utilitates adipiscimur | |
| conspiratione hominum atque consensu, sic nulla tam | 10 |
| detestabilis pestis est, quae non homini ab homine | |
| nascatur. Est Dicaearchi liber de interitu hominum, | |
| Peripatetici magni et copiosi, qui collectis ceteris cau- | |
| sis eluvionis, pestilentiae, vastitatis, beluarum etiam | |
| repentinae multitudinis, quarum impetu docet quae- | 15 |
| dam hominum genera esse consumpta, deinde com- | |
| parat, quanto plures deleti sint homines hominum | |
| impetu, id est bellis aut seditionibus, quam omni re- | |
| liqua calamitate. | |
| Cum igitur hic locus nihil habeat dubitationis, quin | 17.1 |
| homines plurimum hominibus et prosint et obsint, | |
| proprium hoc statuo esse virtutis, conciliare animos | |
| hominum et ad usus suos adiungere. Itaque, quae in | |
| rebus inanimis quaeque in usu et tractatione belua- | 5 |
| rum fiunt utiliter ad hominum vitam, artibus ea tri- | |
| buuntur operosis, hominum autem studia, ad amplifi- | |
| cationem nostrarum rerum prompta ac parata, viro- | |
| rum praestantium sapientia et virtute excitantur. Ete- | 18.1 |
| nim virtus omnis tribus in rebus fere vertitur, quarum | |
| una est in perspiciendo, quid in quaque re verum sin- | |
| cerumque sit, quid consentaneum cuique, quid con- | |
| sequens, ex quo quaeque gignantur, quae cuiusque rei | 5 |
| causa sit, alterum cohibere motus animi turbatos, quos | |
| Graeci πάθη nominant, appetitionesque, quas illi ὁρμάς, | |
| oboedientes efficere rationi, tertium iis, quibuscum | |
| congregemur, uti moderate et scienter, quorum studiis | |
| ea, quae natura desiderat, expleta cumulataque ha- | 10 |
| beamus, per eosdemque, si quid importetur nobis in- | |
| commodi, propulsemus ulciscamurque eos, qui nocere | |
| nobis conati sint, tantaque poena adficiamus, quan- | |
| tam aequitas humanitasque patiatur. Quibus autem | 19.1 |
| rationibus hanc facultatem assequi possimus, ut ho- | |
| minum studia complectamur eaque teneamus, dice- | |
| mus, neque ita multo post, sed pauca ante dicenda | |
| sunt. Magnam vim esse in fortuna in utramque par- | 5 |
| tem, vel secundas ad res vel adversas, quis ignorat? Nam | |
| et cum prospero flatu eius utimur, ad exitus pervehimur | |
| optatos et cum reflavit, affligimur. Haec igitur ipsa | |
| fortuna ceteros casus rariores habet, primum ab ina- | |
| nimis procellas, tempestates, naufragia, ruinas, incen- | 10 |
| dia, deinde a bestiis ictus, morsus, impetus. Haec ergo, | |
| ut dixi, rariora. At vero interitus exercituum, ut pro- | 20.1 |
| xime trium, saepe multorum clades imperatorum, ut | |
| nuper summi et singularis viri, invidiae praeterea mul- | |
| titudinis atque ob eas bene meritorum saepe civium ex- | |
| pulsiones, calamitates, fugae, rursusque secundae res, | 5 |
| honores, imperia, victoriae, quamquam fortuita sunt, | |
| tamen sine hominum opibus et studiis neutram in partem | |
| effici possunt. Hoc igitur cognito dicendum est, quonam | |
| modo hominum studia ad utilitates nostras allicere atque | |
| excitare possimus. Quae si longior fuerit oratio cum | 10 |
| magnitudine utilitatis comparetur; ita fortasse etiam | |
| brevior videbitur. |