| Quaecumque igitur homines homini tribuunt ad eum | 2.21.1 |
| augendum atque honestandum, aut benivolentiae gra- | |
| tia faciunt, cum aliqua de causa quempiam diligunt, | |
| aut honoris, si cuius virtutem suspiciunt quemque di- | |
| gnum fortuna quam amplissima putant, aut cui fidem | 5 |
| habent et bene rebus suis consulere arbitrantur, aut cuius | |
| opes metuunt, aut contra, a quibus aliquid exspectant, ut | |
| cum reges popularesve homines largitiones aliquas pro- | |
| ponunt, aut postremo pretio ac mercede ducuntur, quae | |
| sordidissima est illa quidem ratio et inquinatissima et | 10 |
| iis, qui ea tenentur, et illis, qui ad eam confugere co- | |
| nantur. Male enim se res habet, cum quod virtute | 22.1 |
| effici debet, id temptatur pecunia. Sed quoniam non | |
| numquam hoc subsidium necessarium est, quemad- | |
| modum sit utendum eo dicemus, si prius iis de rebus, | |
| quae virtuti propriores sunt, dixerimus. [¹⁷Atque etiam | 5 |
| subiciunt se homines imperio alterius et potestati de | |
| causis pluribus. Ducuntur enim aut benivolentia aut | |
| beneficiorum magnitudine aut dignitatis praestantia | |
| aut spe sibi id utile futurum aut metu ne vi parere co- | |
| gantur aut spe largitionis promissisque capti aut po- | 10 |
| stremo, ut saepe in nostra re publica videmus, mercede | |
| conducti.]¹⁷ Omnium autem rerum nec aptius est quic- | 23.1 |
| quam ad opes tuendas ac tenendas quam diligi nec | |
| alienius quam timeri. Praeclare enim Ennius 'Quem | |
| metuunt oderunt; quem quisque odit perisse expetit'. | |
| Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea | 5 |
| fuit ignotum, nuper est cognitum. Nec vero huius ty- | |
| ranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas, | |
| [apparet cuius] maxime †portui interitus declarat, | |
| quantum odium hominum valet ad pestem, sed reli- | |
| quorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere | 10 |
| quisquam talem interitum effugit. Malus enim est cu- | |
| stos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis | |
| vel ad perpetuitatem. Sed iis, qui vi oppressos im- | 24.1 |
| perio coercent, sit sane adhibenda saevitia, ut eris in | |
| famulos, si aliter teneri non possunt; qui vero in libera | |
| civitate ita se instruunt, ut metuantur, iis nihil potest | |
| esse dementius. Quamvis enim sint demersae leges | 5 |
| alicuius opibus, quamvis timefacta libertas, emergunt | |
| tamen haec aliquando aut iudiciis tacitis aut occultis | |
| de honore suffragiis. Acriores autem morsus sunt in- | |
| termissae libertatis quam retentae. Quod igitur latissime | |
| patet neque ad incolumitatem solum, sed etiam ad | 10 |
| opes et potentiam valet plurimum, id amplectamur, ut | |
| metus absit, caritas retineatur. Ita facillime quae vole- | |
| mus et privatis in rebus et in re publica consequemur. | |
| Etenim qui se metui volent, a quibus metuentur, eos- | |
| dem metuant ipsi necesse est. Quid enim censemus | 25.1 |
| superiorem illum Dionysium quo cruciatu timoris angi | |
| solitum, qui cultros metuens tonsorios candente car- | |
| bone sibi adurebat capillum? quid Alexandrum Phe- | |
| raeum quo animo vixisse arbitramur? qui, ut scriptum | 5 |
| legimus, cum uxorem Theben admodum diligeret, ta- | |
| men ad eam ex epulis in cubiculum veniens barbarum, | |
| et eum quidem, ut scriptum est, conpunctum notis | |
| Thraeciis destricto gladio iubebat anteire praemitte- | |
| batque de stipatoribus suis qui scrutarentur arculas | 10 |
| muliebres et, ne quod in vestimentis telum occultare- | |
| tur, exquirerent. O miserum, qui fideliorem et barba- | |
| rum et stigmatiam putaret, quam coniugem. Nec eum | |
| fefellit; ab ea est enim ipsa propter pelicatus suspicio- | |
| nem interfectus. Nec vero ulla vis imperii tanta est, quae | 15 |
| premente metu possit esse diuturna. Testis est Phalaris, | 26.1 |
| cuius est praeter ceteros nobilitata crudelitas, qui non | |
| ex insidiis interiit, ut is, quem modo dixi, Alexander, | |
| non a paucis, ut hic noster, sed in quem universa Agri- | |
| gentinorum multitudo impetum fecit. Quid? Macedo- | 5 |
| nes nonne Demetrium reliquerunt universique se ad Pyr- | |
| rhum contulerunt? Quid? Lacedaemonios iniuste impe- | |
| rantes nonne repente omnes fere socii deseruerunt spec- | |
| tatoresque se otiosos praebuerunt Leuctricae calami- | |
| tatis? Externa libentius in tali re quam domestica | 10 |
| recordor. Verum tamen quam diu imperium populi | |
| Romani beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut | |
| pro sociis aut de imperio gerebantur, exitus erant bel- | |
| lorum aut mites aut necessarii, regum, populorum, | |
| nationum portus erat et refugium senatus, nostri autem | 15 |
| magistratus imperatoresque ex hac una re maximam | |
| laudem capere studebant, si provincias, si socios ae- | |
| quitate et fide defendissent. Itaque illud patrocinium | 27.1 |
| orbis terrae verius quam imperium poterat nominari. | |
| Sensim hanc consuetudinem et disciplinam iam antea | |
| minuebamus, post vero Sullae victoriam penitus ami- | |
| simus; desitum est enim videri quicquam in socios ini- | 5 |
| quum, cum exstitisset in cives tanta crudelitas. Ergo | |
| in illo secuta est honestam causam non honesta vic- | |
| toria. Est enim ausus dicere hasta posita, cum bona | |
| in foro venderet et bonorum virorum et locupletium | |
| et certe civium, praedam se suam vendere. Secutus | 10 |
| est, qui in causa impia, victoria etiam foediore, non | |
| singulorum civium bona publicaret, sed universas pro- | |
| vincias regionesque uno calamitatis iure comprehen- | |
| deret. Itaque vexatis ac perditis exteris nationibus | 28.1 |
| ad exemplum amissi imperii portari in triumpho Mas- | |
| siliam vidimus et ex ea urbe triumphari, sine qua | |
| numquam nostri imperatores ex transalpinis bellis tri- | |
| umpharunt. Multa praeterea commemorarem nefaria | 5 |
| in socios, si hoc uno quicquam sol vidisset indignius. | |
| Iure igitur plectimur. Nisi enim multorum impunita | |
| scelera tulissemus, numquam ad unum tanta perve- | |
| nisset licentia, a quo quidem rei familiaris ad paucos, | |
| cupiditatum ad multos improbos venit hereditas. Nec | 29.1 |
| vero umquam bellorum civilium semen et causa deerit, | |
| dum homines perditi hastam illam cruentam et me- | |
| minerint et sperabunt, quam P. Sulla cum vibrasset | |
| dictatore propinquo suo, idem sexto tricensimo anno | 5 |
| post a sceleratiore hasta non recessit, alter autem, qui | |
| in illa dictatura scriba fuerat, in hac fuit quaestor ur- | |
| banus. Ex quo debet intellegi talibus praemiis propo- | |
| sitis numquam defutura bella civilia. Itaque parietes | |
| modo urbis stant et manent, iique ipsi iam extrema | 10 |
| scelera metuentes, rem vero publicam penitus amisi- | |
| mus. Atque in has clades incidimus,—redeundum | |
| est enim ad propositum—, dum metui quam cari esse | |
| et diligi malumus. Quae si populo Romano iniuste | |
| imperanti accidere potuerunt, quid debent putare sin- | 15 |
| guli? Quod cum perspicuum sit benivolentiae vim | |
| esse magnam, metus imbecillam, sequitur ut dissera- | |
| mus, quibus rebus facillime possimus eam, quam vo- | |
| lumus, adipisci cum honore et fide caritatem. Sed ea | 30.1 |
| non pariter omnes egemus; nam ad cuiusque vitam | |
| institutam accommodandum est, a multisne opus sit | |
| an satis sit a paucis diligi. Certum igitur hoc sit, idque | |
| et primum et maxime necessarium familiaritates ha- | 5 |
| bere fidas amantium nos amicorum. haec enim est | |
| una res prorsus, ut non multum differat inter sum- | |
| mos et mediocres viros, eaque utrisque est propemo- | |
| dum comparanda. Honore et gloria et benivolentia | 31.1 |
| civium fortasse non aeque omnes egent, sed tamen, | |
| si cui haec suppetunt, adiuvant aliquantum cum ad | |
| cetera, tum ad amicitias comparandas. |