| Sed de amicitia alio libro dictum est, qui inscribitur | 2.31.5 |
| Laelius; nunc dicamus de gloria, quamquam ea quo- | |
| que de re duo sunt nostri libri, sed attingamus, quan- | |
| doquidem ea in rebus maioribus administrandis ad- | |
| iuvat plurimum. Summa igitur et perfecta gloria con- | |
| stat ex tribus his: si diligit multitudo, si fidem habet, | 10 |
| si cum admiratione quadam honore dignos putat. Haec | |
| autem, si est simpliciter breviterque dicendum, quibus | |
| rebus pariuntur a singulis, eisdem fere a multitudine. | |
| Sed est alius quoque quidam aditus ad multitudinem, | |
| ut in universorum animos tamquam influere possi- | 15 |
| mus. Ac primum de illis tribus, quae ante dixi, bene- | 32.1 |
| volentiae praecepta videamus; quae quidem capitur | |
| beneficiis maxime, secundo autem loco voluntate be- | |
| nefica benivolentia movetur, etiamsi res forte non sup- | |
| petit; vehementer autem amor multitudinis commove- | 5 |
| tur ipsa fama et opinione liberalitatis, beneficentiae, | |
| iustitiae, fidei omniumque earum virtutum, quae per- | |
| tinent ad mansuetudinem morum ac facilitatem. Ete- | |
| nim illud ipsum, quod honestum decorumque dicimus, | |
| quia per se nobis placet animosque omnium natura et | 10 |
| specie sua commovet maximeque quasi perlucet ex | |
| iis, quas commemoravi, virtutibus, idcirco illos, in | |
| quibus eas virtutes esse remur, a natura ipsa diligere | |
| cogimur. Atque hae quidem causae diligendi gravis- | |
| simae; possunt enim praeterea nonnullae esse levi- | 15 |
| ores. Fides autem ut habeatur duabus rebus effici po- | 33.1 |
| test, si existimabimur adepti coniunctam cum iustitia | |
| prudentiam. Nam et iis fidem habemus, quos plus | |
| intellegere quam nos arbitramur quosque et futura | |
| prospicere credimus et cum res agatur in discrimen- | 5 |
| que ventum sit, expedire rem et consilium ex tempore | |
| capere posse; hanc enim utilem homines existimant | |
| veramque prudentiam. Iustis autem et fidis homini- | |
| bus, id est bonis viris, ita fides habetur, ut nulla sit | |
| in iis fraudis iniuriaeque suspicio. Itaque his salutem | 10 |
| nostram, his fortunas, his liberos rectissime committi | |
| arbitramur. Harum igitur duarum ad fidem facien- | 34.1 |
| dam iustitia plus pollet, quippe cum ea sine prudentia | |
| satis habeat auctoritatis; prudentia sine iustitia nihil | |
| valet ad faciendam fidem. Quo enim quis versutior | |
| et callidior, hoc invisior et suspectior detracta opi- | 5 |
| nione probitatis. Quam ob rem intellegentiae iustitia | |
| coniuncta quantum volet habebit ad faciendam fidem | |
| virium, iustitia sine prudentia multum poterit, sine iustitia | |
| nihil valebit prudentia. |