| Sed ne quis sit admiratus cur, cum inter omnes | 2.35.1 |
| philosophos constet a meque ipso saepe disputatum | |
| sit, qui unam haberet, omnes habere virtutes, nunc | |
| ita seiungam, quasi possit quisquam, qui non idem | |
| prudens sit, iustus esse, alia est illa, cum veritas ipsa | 5 |
| limatur in disputatione, subtilitas, alia, cum ad opi- | |
| nionem communem omnis accommodatur oratio. | |
| Quam ob rem, ut vulgus, ita nos hoc loco loquimur, | |
| ut alios fortes, alios viros bonos, alios prudentes esse | |
| dicamus. Popularibus enim verbis est agendum et | 10 |
| usitatis, cum loquimur de opinione populari, idque | |
| eodem modo fecit Panaetius. Sed ad propositum re- | |
| vertamur. | |
| Erat igitur ex iis tribus, quae ad gloriam pertine- | 36.1 |
| rent, hoc tertium, ut cum admiratione hominum ho- | |
| nore ab iis digni iudicaremur. Admirantur igitur com- | |
| muniter illi quidem omnia, quae magna et praeter | |
| opinionem suam animadverterunt, separatim autem | 5 |
| in singulis, si perspiciunt nec opinata quaedam bona. | |
| Itaque eos viros suspiciunt maximisque efferunt lau- | |
| dibus, in quibus existimant se excellentes quasdam | |
| et singulares perspicere virtutes, despiciunt autem eos | |
| et contemnunt, in quibus nihil virtutis, nihil animi, | 10 |
| nihil nervorum putant. Non enim omnes eos con- | |
| temnunt, de quibus male existumant. Nam quos im- | |
| probos, maledicos, fraudulentos putant et ad facien- | |
| dam iniuriam instructos, eos contemnunt quidem neu- | |
| tiquam sed de iis male existumant. Quam ob rem, | 15 |
| ut ante dixi, contemnuntur ii, qui 'nec sibi nec alteri', | |
| ut dicitur, in quibus nullus labor, nulla industria, nulla | |
| cura est. Admiratione autem adficiuntur ii, qui anteire | 37.1 |
| ceteris virtute putantur et cum omni carere dede- | |
| core, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt | |
| obsistere. Nam et voluptates, blandissumae dominae, | |
| maioris partis animos a virtute detorquent et, dolo- | 5 |
| rum cum admoventur faces, praeter modum plerique | |
| exterrentur; vita, mors, divitiae, paupertas omnes ho- | |
| mines vehementissime permovent. Quae qui in utram- | |
| que partem excelso animo magnoque despiciunt, cum- | |
| que aliqua iis ampla et honesta res obiecta est, totos | 10 |
| ad se convertit et rapit, tum quis non admiretur splen- | |
| dorem pulcritudinemque virtutis? Ergo et haec animi | 38.1 |
| despicientia admirabilitatem magnam facit et ma- | |
| xume iustitia, ex qua una virtute viri boni appellan- | |
| tur, mirifica quaedam multitudini videtur, nec iniuria. | |
| Nemo enim iustus esse potest, qui mortem, qui dolo- | 5 |
| rem, qui exilium, qui egestatem timet, aut qui ea, | |
| quae sunt his contraria, aequitati anteponit. Maxime- | |
| que admirantur eum, qui pecunia non movetur; quod | |
| in quo viro perspectum sit, hunc igni spectatum arbi- | |
| trantur. Itaque illa tria quae proposita sunt ad glo- | 10 |
| riam, omnia iustitia conficit, et benivolentiam, quod | |
| prodesse vult plurimis, et ob eandem causam fidem | |
| et admirationem, quod eas res spernit et neglegit, ad | |
| quas plerique inflammati aviditate rapiuntur. |