| Ac mea quidem sententia omnis ratio atque insti- | 2.39.1 |
| tutio vitae adiumenta hominum desiderat, in primis- | |
| que, ut habeat quibuscum possit familiares conferre | |
| sermones; quod est difficile, nisi speciem prae te boni | |
| viri feras. Ergo etiam solitario homini atque in agro | 5 |
| vitam agenti opinio iustitiae necessaria est, eoque | |
| etiam magis, quod eam si non habebunt, [iniusti habe- | |
| buntur] nullis praesidiis saepti multis afficientur in- | |
| iuriis. Atque iis etiam, qui vendunt, emunt, conducunt, | 40.1 |
| locant contrahendisque negotiis implicantur, iustitia | |
| ad rem gerendam necessaria est, cuius tanta vis est, | |
| ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, | |
| possint sine ulla particula iustitiae vivere. Nam qui | 5 |
| eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid | |
| aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit lo- | |
| cum, ille autem, qui archipirata dicitur, nisi aequa- | |
| biliter praedam dispertiat, aut interficiatur a sociis | |
| aut relinquatur. Quin etiam leges latronum esse di- | 10 |
| cuntur, quibus pareant, quas observent. Itaque propter | |
| aequabilem praedae partitionem et Bardulis Illyrius | |
| latro, de quo est apud Theopompum, magnas opes | |
| habuit et multo maiores Viriatus Lusitanus, cui qui- | |
| dem etiam exercitus nostri imperatoresque cesserunt, | 15 |
| quem C. Laelius, is qui Sapiens usurpatur, praetor | |
| fregit et comminuit ferocitatemque eius ita repressit, | |
| ut facile bellum reliquis traderet. Cum igitur tanta | |
| vis iustitiae sit, ut ea etiam latronum opes firmet at- | |
| que augeat, quantam eius vim inter leges et iudicia | 20 |
| et in constituta re publica fore putamus? Mihi quidem | 41.1 |
| non apud Medos solum, ut ait Herodotus, sed etiam | |
| apud maiores nostros iustitiae fruendae causa viden- | |
| tur olim bene morati reges constituti. Nam cum pre- | |
| meretur in otio multitudo ab iis, qui maiores opes ha- | 5 |
| bebant, ad unum aliquem confugiebant virtute prae- | |
| stantem, qui cum prohiberet iniuria tenuiores, aequi- | |
| tate constituenda summos cum infimis pari iure re- | |
| tinebat. Eademque constituendarum legum fuit causa | |
| quae regum. Ius enim semper est quaesitum aequa- | 42.1 |
| bile; neque enim aliter esset ius. Id si ab uno iusto et | |
| bono viro consequebantur, erant eo contenti; cum id | |
| minus contingeret, leges sunt inventae, quae cum om- | |
| nibus semper una atque eadem voce loquerentur. Ergo | 5 |
| hoc quidem perspicuum est, eos ad imperandum de- | |
| ligi solitos, quorum de iustitia magna esset opinio | |
| multitudinis. Adiuncto vero, ut idem etiam prudentes | |
| haberentur, nihil erat, quod homines iis auctoribus | |
| non posse consequi se arbitrarentur. Omni igitur ra- | 10 |
| tione colenda et retinenda iustitia est, cum ipsa per | |
| sese—nam aliter iustitia non esset—tum propter | |
| amplificationem honoris et gloriae. Sed ut pecuniae | |
| non quaerendae solum ratio est, verum etiam collo- | |
| candae, quae perpetuos sumptus suppeditet, nec so- | 15 |
| lum necessarios, sed etiam liberales, sic gloria et quae- | |
| renda et collocanda ratione est. Quamquam praeclare | 43.1 |
| Socrates hanc viam ad gloriam proximam et quasi | |
| compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut qua- | |
| lis haberi vellet, talis esset. Quod si qui simulatione | |
| et inani ostentatione et ficto non modo sermone sed | 5 |
| etiam voltu stabilem se gloriam consequi posse rentur, | |
| vehementer errant. Vera gloria radices agit atque | |
| etiam propagatur, ficta omnia celeriter tamquam flo- | |
| sculi decidunt nec simulatum potest quicquam esse | |
| diuturnum. Testes sunt permulti in utramque partem, | 10 |
| sed brevitatis causa familia contenti erimus una. Ti- | |
| berius enim Gracchus, P. f., tam diu laudabitur, dum | |
| memoria rerum Romanarum manebit, at eius filii nec | |
| vivi probabantur bonis et mortui numerum optinent | |
| iure caesorum. Qui igitur adipisci veram gloriam vo- | 15 |
| let, iustitiae fungatur officiis. Ea quae essent, dictum | |
| est in libro superiore. |