| Sed ut facillime, quales simus, tales esse videamur, | 2.44.1 |
| etsi in eo ipso vis maxima est, ut simus ii, qui haberi | |
| velimus, tamen quaedam praecepta danda sunt. Nam | |
| si quis ab ineunte aetate habet causam celebritatis | |
| et nominis aut a patre acceptam, quod tibi, mi Cicero, | 5 |
| arbitror contigisse, aut aliquo casu atque fortuna, in | |
| hunc oculi omnium coniciuntur atque in eum, quid | |
| agat, quemadmodum vivat, inquiritur, et, tamquam in | |
| clarissima luce versetur, ita nullum obscurum potest | |
| nec dictum eius esse nec factum. Quorum autem prima | 45.1 |
| aetas propter humilitatem et obscuritatem in homi- | |
| num ignoratione versatur, ii, simul ac iuvenes esse | |
| coeperunt, magna spectare et ad ea rectis studiis de- | |
| bent contendere; quod eo firmiore animo facient, quia | 5 |
| non modo non invidetur illi aetati verum etiam fave- | |
| tur. Prima est igitur adulescenti commendatio ad glo- | |
| riam, si qua ex bellicis rebus comparari potest, in qua | |
| multi apud maiores nostros extiterunt; semper enim | |
| fere bella gerebantur. Tua autem aetas incidit in id | 10 |
| bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, al- | |
| tera felicitatis parum. Quo tamen in bello cum te | |
| Pompeius alae [alteri] praefecisset, magnam laudem | |
| et a summo viro et ab exercitu consequebare equi- | |
| tando, iaculando, omni militari labore tolerando. At- | 15 |
| que ea quidem tua laus pariter cum re publica cecidit. | |
| Mihi autem haec oratio suscepta non de te est, sed de | |
| genere toto. Quam ob rem pergamus ad ea, quae restant. | |
| Ut igitur in reliquis rebus multo maiora opera sunt | 46.1 |
| animi quam corporis, sic eae res quas ingenio ac ra- | |
| tione persequimur, gratiores sunt quam illae, quas | |
| viribus. Prima igitur commendatio proficiscitur a mo- | |
| destia, tum pietate in parentes, in suos benivolentia. | 5 |
| Facillume autem et in optimam partem cognoscuntur | |
| adulescentes, qui se ad claros et sapientes viros bene | |
| consulentes rei publicae contulerunt, quibuscum si | |
| frequentes sunt, opinionem adferunt populo eorum | |
| fore se similes, quos sibi ipsi delegerint ad imitan- | 10 |
| dum. P. Rutilii adulescentiam ad opinionem et inno- | 47.1 |
| centiae et iuris scientiae P. Mucii commendavit do- | |
| mus. Nam L. quidem Crassus, cum esset admodum | |
| adulescens, non aliunde mutuatus est, sed sibi ipse | |
| peperit maximam laudem ex illa accusatione nobili | 5 |
| et gloriosa, et qua aetate qui exercentur, laude adfici | |
| solent, ut de Demosthene accepimus, ea aetate L. Cras- | |
| sus ostendit, id se in foro optume iam facere, quod | |
| etiam tum poterat domi cum laude meditari. |