| Sed cum duplex ratio sit orationis, quarum in altera | 2.48.1 |
| sermo sit, in altera contentio, non est id quidem dubium, | |
| quin contentio orationis maiorem vim habeat ad gloriam | |
| —ea est enim, quam eloquentiam dicimus—sed ta- | |
| men difficile dictu est, quantopere conciliet animos | 5 |
| comitas adfabilitasque sermonis. Extant epistolae et | |
| Philippi ad Alexandrum et Antipatri ad Cassandrum | |
| et Antigoni ad Philippum filium, trium prudentissi- | |
| morum,—sic enim accepimus—quibus praecipiunt, | |
| ut oratione benigna multitudinis animos ad benivolen- | 10 |
| tiam alliciant militesque blande appellando sermone | |
| deleniant. Quae autem in multitudine cum contentione | |
| habetur oratio, ea saepe universam excitat gloriam. | |
| Magna est enim admiratio copiose sapienterque di- | |
| centis, quam qui audiunt intellegere etiam et sapere | 15 |
| plus quam ceteros arbitrantur. Si vero inest in ora- | |
| tione mixta modestia gravitas nihil admirabilius fieri | |
| potest, eoque magis, si ea sunt in adulescente. Sed | 49.1 |
| cum sint plura causarum genera, quae eloquentiam | |
| desiderent, multique in nostra re publica adulescentes | |
| et apud iudices et apud populum et apud senatum di- | |
| cendo laudem assecuti sint, maxima est admiratio in | 5 |
| iudiciis, quorum ratio duplex est. Nam ex accusatione | |
| et ex defensione constat, quarum etsi laudabilior est de- | |
| fensio, tamen etiam accusatio probata persaepe est. | |
| Dixi paulo ante de Crasso. Idem fecit adulescens M. | |
| Antonius. Etiam P. Sulpicii eloquentiam accusatio in- | 10 |
| lustravit, cum seditiosum et inutilem civem, C. Nor- | |
| banum, in iudicium vocavit. Sed hoc quidem non est | 50.1 |
| saepe faciendum nec umquam nisi aut rei publicae | |
| causa, ut ii, quos ante dixi, aut ulciscendi gratia, ut | |
| duo Luculli, aut patrocinii, ut nos pro Siculis, pro | |
| Sardis [in Albucio] Iulius. In accusando etiam M.' | 5 |
| Aquilio L. Fufii cognita industria est. Semel igitur | |
| aut non saepe certe. Sin erit, cui faciendum sit sae- | |
| pius, rei publicae tribuat hoc muneris, cuius inimicos | |
| ulcisci saepius non est reprehendendum; modus tamen | |
| adsit. Duri enim hominis, vel potius vix hominis | 10 |
| videtur periculum capitis inferre multis. Id cum peri- | |
| culosum ipsi est, tum etiam sordidum ad famam com- | |
| mittere, ut accusator nominere; quod contigit M. | |
| Bruto, summo genere nato, illius filio, qui iuris civi- | |
| lis in primis peritus fuit. Atque etiam hoc praeceptum | 51.1 |
| officii diligenter tenendum est, ne quem umquam in- | |
| nocentem iudicio capitis arcessas; id enim sine sce- | |
| lere fieri nullo pacto potest. Nam quid est tam in- | |
| humanum, quam eloquentiam a natura ad salutem ho- | 5 |
| minum et ad conservationem datam ad bonorum pe- | |
| stem perniciemque convertere? Nec tamen, ut hoc fu- | |
| giendum est, item est habendum religioni nocentem | |
| aliquando, modo ne nefarium impiumque defendere. | |
| Vult hoc multitudo, patitur consuetudo, fert etiam hu- | 10 |
| manitas. Iudicis est semper in causis verum sequi, | |
| patroni non numquam veri simile, etiam si minus sit | |
| verum, defendere, quod scribere, praesertim cum de | |
| philosophia scriberem, non auderem, nisi idem pla- | |
| ceret gravissimo Stoicorum Panaetio. Maxime autem | 15 |
| et gloria paritur et gratia defensionibus, eoque maior, | |
| si quando accidit, ut ei subveniatur, qui potentis ali- | |
| cuius opibus circumveniri urgerique videatur, ut nos | |
| et saepe alias et adulescentes contra L. Sullae domi- | |
| nantis opes pro Sex. Roscio Amerino fecimus, quae, | 20 |
| ut scis, extat oratio. |