| Sed expositis adulescentium officiis, quae valeant | 2.52.1 |
| ad gloriam adipiscendam, deinceps de beneficentia | |
| ac de liberalitate dicendum est, cuius est ratio duplex. | |
| Nam aut opera benigne fit indigentibus aut pecunia. | |
| Facilior est haec posterior locupleti praesertim, sed | 5 |
| illa lautior ac splendidior et viro forti claroque di- | |
| gnior. Quamquam enim in utroque inest gratificandi | |
| liberalis voluntas, tamen altera ex arca, altera ex vir- | |
| tute depromitur, largitioque, quae fit ex re familiari, | |
| fontem ipsum benignitatis exhaurit. Ita benignitate | 10 |
| benignitas tollitur, qua quo in plures usus sis, eo | |
| minus in multos uti possis. At qui opera, id est vir- | 53.1 |
| tute et industria, benefici et liberales erunt, primum, | |
| quo pluribus profuerint, eo plures ad benigne facien- | |
| dum adiutores habebunt, dein consuetudine benefi- | |
| centiae paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad | 5 |
| bene de multis promerendum. Praeclare in epistula | |
| quadam Alexandrum filium Philippus accusat, quod | |
| largitione benivolentiam Macedonum consectetur. | |
| 'Quae te, malum, inquit, ratio in istam spem induxit, | |
| ut eos tibi fideles putares fore, quos pecunia corru- | 10 |
| pisses? An tu id agis, ut Macedones non te regem | |
| suum, sed ministrum et praebitorem sperent fore?' | |
| Bene 'ministrum et praebitorem', quia sordidum regi, | |
| melius etiam [quod] largitionem corruptelam dixit | |
| esse. Fit enim deterior, qui accipit atque ad idem | 15 |
| semper expectandum paratior. Hoc ille filio, sed prae- | 54.1 |
| ceptum putemus omnibus. Quam ob rem id quidem | |
| non dubium est, quin illa benignitas, quae constet ex | |
| opera et industria, et honestior sit et latius pateat et | |
| possit prodesse pluribus. Non numquam tamen est | 5 |
| largiendum nec hoc benignitatis genus omnino repu- | |
| diandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus | |
| de re familiari impertiendum, sed diligenter atque mo- | |
| derate. Multi enim patrimonia effuderunt, inconsulte | |
| largiendo. Quid autem est stultius quam. quod li- | 10 |
| benter facias, curare ut id diutius facere non possis? | |
| Atque etiam sequuntur largitionem rapinae. Cum enim | |
| dando egere coeperunt, alienis bonis manus afferre | |
| coguntur. Ita, cum benivolentiae comparandae causa | |
| benefici esse velint, non tanta studia assequuntur | 15 |
| eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus | |
| ademerunt. Quam ob rem nec ita claudenda res est | 55.1 |
| familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec | |
| ita reseranda, ut pateat omnibus; modus adhibeatur | |
| isque referatur ad facultates. Omnino meminisse de- | |
| bemus id, quod a nostris hominibus saepissime usur- | 5 |
| patum iam in proverbii consuetudinem venit, largi- | |
| tionem fundum non habere. Etenim quis potest modus | |
| esse, cum et idem, qui consueverunt et idem illud alii | |
| desiderent. |