| Omnino duo sunt genera largorum, quorum alteri | 2.55.10 |
| prodigi, alteri liberales; prodigi, qui epulis et viscera- | |
| tionibus et gladiatorum muneribus ludorum venatio- | |
| numque apparatu pecunias profundunt in eas res, qua- | |
| rum memoriam aut brevem aut nullam omnino sint | |
| relicturi, liberales autem, qui suis facultatibus aut cap- | 15 |
| tos a praedonibus redimunt, aut aes alienum susci- | |
| piunt amicorum aut in filiarum collocatione adiuvant | |
| aut opitulantur vel in re quaerenda vel augenda. Ita- | 56.1 |
| que miror, quid in mentem venerit Theophrasto, in | |
| eo libro, quem de divitiis scripsit, in quo multa prae- | |
| clare, illud absurde: est enim multus in laudanda ma- | |
| gnificentia et apparitione popularium munerum ta- | 5 |
| liumque sumptuum facultatem fructum divitiarum pu- | |
| tat. Mihi autem ille fructus liberalitatis, cuius pauca | |
| exempla posui, multo et maior videtur et certior. | |
| Quanto Aristoteles gravius et verius nos reprehendit, | |
| qui has pecuniarum effusiones non admiremur, quae | 10 |
| fiunt ad multitudinem deleniendam. At ii, 'qui ab hoste | |
| obsidentur, si emere aquae sextarium cogerentur mina, | |
| hoc primo incredibile nobis videri omnesque mirari, | |
| sed cum adtenderint, veniam necessitati dare, in his | |
| immanibus iacturis infinitisque sumptibus nihil nos | 15 |
| magnopere mirari, cum praesertim neque necessitati | |
| subveniatur nec dignitas augeatur ipsaque illa delec- | |
| tatio multitudinis ad breve <exigatur> exiguumque tem- | |
| pus eaque a levissimo quoque, in quo tamen ipso una | |
| cum satietate memoria quoque moriatur voluptatis.' | 20 |
| Bene etiam colligit 'haec pueris et mulierculis et ser- | 57.1 |
| vis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi | |
| vero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponde- | |
| ranti probari posse nullo modo'. Quamquam intel- | |
| lego in nostra civitate inveterasse iam bonis tempori- | 5 |
| bus, ut splendor aedilitatum ab optimis viris postule- | |
| tur. Itaque et P. Crassus cum cognomine dives tum | |
| copiis functus est aedilicio maximo munere, et paulo | |
| post L. Crassus cum omnium hominum moderatissimo | |
| Q. Mucio magnificentissima aedilitate functus est, | 10 |
| deinde C. Claudius App. f., multi post, Luculli, Hor- | |
| tensius, Silanus; omnes autem P. Lentulus me consule | |
| vicit superiores; hunc est Scaurus imitatus; magnifi- | |
| centissima vero nostri Pompei munera secundo con- | |
| sulatu; in quibus omnibus quid mihi placeat, vides. | 15 |
| Vitanda tamen suspicio est avaritiae. Mamerco, ho- | 58.1 |
| mini divitissimo, praetermissio aedilitatis consulatus | |
| repulsam attulit. Quare et si postulatur a populo, bo- | |
| nis viris si non desiderantibus, ad tamen approbanti- | |
| bus faciundum est, modo pro facultatibus, nos ipsi | 5 |
| ut fecimus, et si quando aliqua res maior atque utilior | |
| populari largitione adquiritur, ut Oresti nuper prandia | |
| in semitis decumae nomine magno honori fuerunt. | |
| Ne M. quidem Seio vitio datum est, quod in caritate | |
| asse modium populo dedit; magna enim se et invete- | 10 |
| rata invidia nec turpi iactura, quando erat aedilis, | |
| nec maxima liberavit. Sed honori summo nuper no- | |
| stro Miloni fuit qui gladiatoribus emptis rei publicae | |
| causa, quae salute nostra continebatur, omnes P. Clo- | |
| dii conatus furoresque compressit. Causa igitur lar- | 59.1 |
| gitionis est, si aut necesse est aut utile. In his autem | |
| ipsis mediocritatis regula optima est. L. quidem Phi- | |
| lippus, Q. f., magno vir ingenio inprimisque clarus, | |
| gloriari solebat se sine ullo munere adeptum esse om- | 5 |
| nia, quae haberentur amplissima. Dicebat idem Cotta, | |
| Curio. Nobis quoque licet in hoc quodam modo glo- | |
| riari; nam pro amplitudine honorum, quos cunctis suf- | |
| fragiis adepti sumus nostro quidem anno, quod con- | |
| tigit eorum nemini, quos modo nominavi, sane exi- | 10 |
| guus sumptus aedilitatis fuit. Atque etiam illae im- | 60.1 |
| pensae meliores, muri, navalia, portus, aquarum duc- | |
| tus omniaque, quae ad usum rei publicae pertinent, | |
| quamquam, quod praesens tamquam in manum datur, | |
| iucundius est, tamen haec in posterum gratiora. Thea- | 5 |
| tra, porticus, nova templa verecundius reprehendo | |
| propter Pompeium, sed doctissimi non probant, ut et | |
| hic ipse Panaetius, quem multum in his libris secutus | |
| sum non interpretatus, et Phalereus Demetrius, qui | |
| Periclem, principem Graeciae vituperat, quod tantam | 10 |
| pecuniam in praeclara illa propylaea coniecerit. Sed | |
| de hoc genere toto in iis libris, quos de re publica | |
| scripsi, diligenter est disputatum. Tota igitur ratio | |
| talium largitionum genere vitiosa est, temporibus ne- | |
| cessaria et tum ipsum et ad facultates accommodanda | 15 |
| et mediocritate moderanda est. |