| In illo autem altero genere largiendi, quod a libera- | 2.61.1 |
| litate proficiscitur, non uno modo in disparibus causis | |
| adfecti esse debemus. Alia causa est eius, qui calami- | |
| tate premitur, et eius, qui res meliores quaerit nullis | |
| suis rebus adversis. Propensior benignitas esse de- | 62.1 |
| bebit in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate. | |
| In iis tamen, qui se adiuvari volent, non ne adfligan- | |
| tur, sed ut altiorem gradum ascendant, restricti om- | |
| nino esse nullo modo debemus, sed in deligendis ido- | 5 |
| neis iudicium et diligentiam adhibere. Nam praeclare | |
| Ennius 'Bene facta male locata male facta arbitror'. | |
| Quod autem tributum est bono viro et grato, in eo | 63.1 |
| cum ex ipso fructus est, tum etiam ex ceteris. Temeri- | |
| tate enim remota gratissima est liberalitas, eoque eam | |
| studiosius plerique laudant, quod summi cuiusque bo- | |
| nitas commune perfugium est omnium. Danda igitur | 5 |
| opera est, ut iis beneficiis quam plurimos adficiamus, | |
| quorum memoria liberis posterisque prodatur, ut iis | |
| ingratis esse non liceat. Omnes enim immemorem | |
| beneficii oderunt eamque iniuriam in deterrenda libe- | |
| ralitate sibi etiam fieri, eumque, qui faciat commu- | 10 |
| nem hostem tenuiorum putant. Atque haec benignitas | |
| etiam rei publicae est utilis, redimi e servitute captos, | |
| locupletari tenuiores; quod quidem volgo solitum fieri | |
| ab ordine nostro in oratione Crassi scriptum copiose | |
| videmus. Hanc ergo consuetudinem benignitatis lar- | 15 |
| gitioni munerum longe antepono; haec est gravium | |
| hominum atque magnorum, illa quasi assentatorum | |
| populi multitudinis levitatem voluptate quasi titil- | |
| lantium. Conveniet autem cum in dando munificum | 64.1 |
| esse, tum in exigendo non acerbum in omnique re con- | |
| trahenda, vendundo emendo, conducendo locando, vi- | |
| cinitatibus et confiniis aequum, facilem, multa multis | |
| de suo iure cedentem, a litibus vero, quantum liceat | 5 |
| et nescio an paulo plus etiam, quam liceat, abhorren- | |
| tem. Est enim non modo liberale paulum non num- | |
| quam de suo iure decedere, sed interdum etiam fruc- | |
| tuosum. Habenda autem ratio est rei familiaris, quam | |
| quidem dilabi sinere flagitiosum est, sed ita, ut in- | 10 |
| liberalitatis avaritiaeque absit suspicio. Posse enim | |
| liberalitate uti non spoliantem se patrimonio nimirum | |
| est pecuniae fructus maximus. Recte etiam a Theo- | |
| phrasto est laudata hospitalitas. Est enim, ut mihi qui- | |
| dem videtur, valde decorum patere domos hominum | 15 |
| inlustrium hospitibus inlustribus idque etiam rei pu- | |
| blicae est ornamento homines externos hoc liberali- | |
| tatis genere in urbe nostra non egere. Est autem etiam | |
| vehementer utile iis, qui honeste posse multum vo- | |
| lunt, per hospites apud externos populos valere opi- | 20 |
| bus et gratia. Theophrastus quidem scribit Cimonem | |
| Athenis etiam in suos curiales Laciadas hospitalem | |
| fuisse; ita enim instituisse et vilicis imperavisse, ut | |
| omnia praeberentur, quicumque Laciades in villam | |
| suam devertisset. | 25 |