| Quae autem opera, non largitione beneficia dantur, | 2.65.1 |
| haec tum in universam rem publicam tum in singulos | |
| cives conferuntur. Nam in iure cavere, consilio iuvare | |
| atque hoc scientiae genere prodesse quam plurimis | |
| vehementer et ad opes augendas pertinet et ad gratiam. | 5 |
| Itaque cum multa praeclara maiorum, tum quod optime | |
| constituti iuris civilis summo semper in honore fuit co- | |
| gnitio atque interpretatio; quam quidem ante hanc | |
| confusionem temporum in possessione sua principes | |
| retinuerunt, nunc, ut honores, ut omnes dignitatis gra- | 10 |
| dus, sic huius scientiae splendor deletus est, idque eo | |
| indignius, quod eo tempore hoc contigit, cum is esset, | |
| qui omnes superiores, quibus honore par esset, scientia | |
| facile vicisset. Haec igitur opera grata multis et ad | |
| beneficiis obstringendos homines accommodata. Atque | 66.1 |
| huic arti finitima est dicendi gravior facultas et gra- | |
| tior et ornatior. Quid enim eloquentia praestabilius | |
| vel admiratione audientium vel spe indigentium vel | |
| eorum, qui defensi sunt, gratia? Huic quoque ergo a | 5 |
| maioribus nostris est in toga dignitatis principatus | |
| datus. Diserti igitur hominis et facile laborantis, quod- | |
| que in patriis est moribus, multorum causas et non | |
| gravate et gratuito defendentis beneficia et patrocinia | |
| late patent. Admonebat me res, ut hoc quoque loco | 67.1 |
| intermissionem eloquentiae, ne dicam interitum de- | |
| plorarem, ni vererer, ne de me ipso aliquid viderer | |
| queri. Sed tamen videmus, quibus extinctis oratori- | |
| bus, quam in paucis spes quanto in paucioribus facul- | 5 |
| tas, quam in multis sit audacia. Cum autem omnes | |
| non possint, ne multi quidem, aut iuris periti esse aut | |
| diserti, licet tamen opera prodesse multis beneficia | |
| petentem, commendantem iudicibus, magistratibus, vi- | |
| gilantem pro re alterius, eos ipsos, qui aut consulun- | 10 |
| tur aut defendunt, rogantem; quod qui faciunt, pluri- | |
| mum gratiae consequuntur, latissimeque eorum manat | |
| industria. Iam illud non sunt admonendi,—est enim | 68.1 |
| in promptu,—ut animadvertant, cum iuvare alios | |
| velint, ne quos offendant. Saepe enim aut eos lae- | |
| dunt, quos non debent, aut eos, quos non expedit; si | |
| imprudentes, neglegentiae est, si scientes temeritatis. | 5 |
| Utendum etiam est excusatione adversus eos, quos in- | |
| vitus offendas, quacumque possis, quare id, quod fe- | |
| ceris, necesse fuerit nec aliter facere potueris, ceteris- | |
| que operis et officiis erit id, quod violatum videbitur, | |
| compensandum. | 10 |