| Sed cum in hominibus iuvandis aut mores spectari | 2.69.1 |
| aut fortuna soleat, dictu quidem est proclive, itaque | |
| volgo loquuntur, se in beneficiis collocandis mores | |
| hominum, non fortunam sequi. Honesta oratio est, | |
| sed quis est tandem, qui inopis et optimi viri cau- | 5 |
| sae anteponat in opera danda gratiam fortunati et po- | |
| tentis? A quo enim expeditior et celerior remuneratio | |
| fore videtur, in eum fere est voluntas nostra propen- | |
| sior. Sed animadvertendum est diligentius, quae natura | |
| rerum sit. Nimirum enim inops ille, si bonus est vir, | 10 |
| etiam si referre gratiam non potest, habere certe potest. | |
| Commode autem, quicumque dixit, 'pecuniam qui ha- | |
| beat, non reddidisse, qui reddiderit non habere, gra- | |
| tiam autem et, qui rettulerit, habere et, qui habeat, | |
| rettulisse'. At qui se locupletes, honoratos, beatos pu- | 15 |
| tant, ii ne obligari quidem beneficio volunt; qui etiam | |
| beneficium se dedisse arbitrantur, cum ipsi quamvis | |
| magnum aliquod acceperint, atque etiam a se aut po- | |
| stulari aut exspectari aliquid suspicantur, patrocinio | |
| vero se usos aut clientes appellari mortis instar pu- | 20 |
| tant. | |
| At vero ille tenuis, cum quidquid factum sit, se | 70.1 |
| spectatum, non fortunam putat, non modo illi qui est | |
| meritus, sed etiam illis, a quibus exspectat—eget enim | |
| multis—gratum se videri studet, neque vero verbis | |
| auget suum munus, si quo forte fungitur, sed etiam | 5 |
| extenuat. Videndumque illud est, quod, si opulentum | |
| fortunatumque defenderis, in uno illo aut, si forte, in | |
| liberis eius manet gratia; sin autem inopem, probum | |
| tamen et modestum, omnes non improbi humiles quae | |
| magna in populo multitudo est, praesidium sibi para- | 10 |
| tum vident. Quam ob rem melius apud bonos quam | 71.1 |
| apud fortunatos beneficium collocari puto. Danda | |
| omnino opera est, ut omni generi satis facere possi- | |
| mus, sed, si res in contentionem veniet, nimirum The- | |
| mistocles est auctor adhibendus, qui cum consuleretur, | 5 |
| utrum bono viro pauperi an minus probato diviti fi- | |
| liam collocaret 'Ego vero, inquit, malo virum, qui pe- | |
| cunia egeat, quam pecuniam quae viro'. Sed corrupti | |
| mores depravatique sunt admiratione divitiarum; qua- | |
| rum magnitudo quid ad unumquemque nostrum per- | 10 |
| tinet? Illum fortasse adiuvat, qui habet; ne id quidem | |
| semper; sed fac iuvare; utentior sane sit, honestior | |
| vero quomodo? Quod si etiam bonus erit vir, ne im- | |
| pediant divitiae quominus iuvetur, modo ne adiu- | |
| vent, sitque omne iudicium, non quam locuples, sed | 15 |
| qualis quisque sit. Extremum autem praeceptum in | |
| beneficiis operaque danda, ne quid contra aequitatem | |
| contendas, ne quid pro iniuria; fundamentum enim est | |
| perpetuae commendationis et famae iustitia, sine qua | |
| nihil potest esse laudabile. | 20 |