| Sed quoniam de eo genere beneficiorum dictum est, | 2.72.1 |
| quae ad singulos spectant, deinceps de iis, quae ad | |
| universos quaeque ad rem publicam pertinent, dispu- | |
| tandum est. Eorum autem ipsorum partim eius modi | |
| sunt, ut ad universos cives pertineant, partim, singu- | 5 |
| los ut attingant, quae sunt etiam gratiora. Danda | |
| opera est omnino, si possit, utrisque, nec minus, ut | |
| etiam singulis consulatur, sed ita, ut ea res aut prosit | |
| aut certe ne obsit rei publicae. C. Gracchi frumentaria | |
| magna largitio, exhauriebat igitur aerarium; modica | 10 |
| M. Octavii et rei publicae tolerabilis et plebi neces- | |
| saria, ergo et civibus et rei publicae salutaris. In pri- | 73.1 |
| mis autem videndum erit ei, qui rem publicam ad- | |
| ministrabit, ut suum quisque teneat neque de bonis | |
| privatorum publice deminutio fiat. Perniciose enim | |
| Philippus in tribunatu, cum legem agrariam ferret, | 5 |
| quam tamen antiquari facile passus est et in eo vehe- | |
| menter se moderatum praebuit, sed cum in agendo | |
| multa populariter, tum illud male, 'non esse in civitate | |
| duo milia hominum, qui rem haberent'. Capitalis | |
| oratio est ad aequationem bonorum pertinens, qua | 10 |
| peste quae potest esse maior? Hanc enim ob causam | |
| maxime, ut sua tenerentur, res publicae civitatesque | |
| constitutae sunt. Nam, etsi duce natura congregaban- | |
| tur homines, tamen spe custodiae rerum suarum ur- | |
| bium praesidia quaerebant. Danda etiam opera est, | 74.1 |
| ne, quod apud maiores nostros saepe fiebat propter | |
| aerarii tenuitatem assiduitatemque bellorum, tributum | |
| sit conferendum, idque ne eveniat multo ante erit pro- | |
| videndum. Sin quae necessitas huius muneris alicui | 5 |
| rei publicae obvenerit—malo enim quam nostrae | |
| ominari neque tamen de nostra, sed de omni re pu- | |
| blica disputo—danda erit opera, ut omnes intelle- | |
| gant, si salvi esse velint, necessitati esse parendum. | |
| Atque etiam omnes, qui rem publicam gubernabunt, | 10 |
| consulere debebunt ut earum rerum copia sit, quae | |
| sunt ad victum necessariae. Quarum qualis comparatio | |
| fieri soleat et debeat, non est necesse disputare; est | |
| enim in promptu; tantum locus attingendus fuit. |