| Caput autem est in omni procuratione negotii et | 2.75.1 |
| muneris publici, ut avaritiae pellatur etiam minima | |
| suspicio. 'Utinam', inquit C. Pontius Samnis, 'ad illa | |
| tempora me fortuna reservavisset et tum essem natus, | |
| quando Romani dona accipere coepissent. Non essem | 5 |
| passus diutius eos imperare.' Ne illi multa saecula | |
| expectanda fuerunt: modo enim hoc malum in hanc | |
| rem publicam invasit. Itaque facile patior tum potius | |
| Pontium fuisse, si quidem in illo tantum fuit roboris. | |
| Nondum centum et decem anni sunt, cum de pecuniis | 10 |
| repetundis a L. Pisone lata lex est nulla antea cum | |
| fuisset. At vero postea tot leges et proxumae quae- | |
| que duriores, tot rei, tot damnati, tantum Italicum | |
| bellum propter iudiciorum metum excitatum, tanta | |
| sublatis legibus et iudiciis expilatio direptioque so- | 15 |
| ciorum, ut inbecillitate aliorum, non nostra virtute | |
| valeamus. Laudat Africanum Panaetius, quod fuerit | 76.1 |
| abstinens. Quidni laudet? Sed in illo alia maiora. | |
| Laus abstinentiae non hominis est solum, sed etiam | |
| temporum illorum. Omni Macedonum gaza, quae fuit | |
| maxima, potitus est Paulus; tantum in aerarium pe- | 5 |
| cuniae invexit, ut unius imperatoris praeda finem at- | |
| tulerit tributorum. At hic nihil domum suam intulit | |
| praeter memoriam nominis sempiternam. Imitatus pa- | |
| trem Africanus nihilo locupletior Carthagine eversa. | |
| Quid? qui eius collega fuit in censura, L. Mummius, | 10 |
| num quid copiosior, cum copiosissimam urbem fundi- | |
| tus sustulisset? Italiam ornare quam domum suam | |
| maluit; quamquam Italia ornata domus ipsa mihi vi- | |
| detur ornatior. Nullum igitur vitium taetrius est, ut | 77.1 |
| eo, unde digressa est, referat se oratio, quam avaritia, | |
| praesertim in principibus et rem publicam gubernanti- | |
| bus. Habere enim quaestui rem publicam non modo | |
| turpe est, sed sceleratum etiam et nefarium. Itaque, | 5 |
| quod Apollo Pythius oraclum edidit, Spartam nulla | |
| re alia nisi avaritia esse perituram, id videtur non so- | |
| lum Lacedaemoniis, sed etiam omnibus opulentis po- | |
| pulis praedixisse. Nulla autem re conciliare facilius | |
| benivolentiam multitudinis possunt ii, qui rei publi- | 10 |
| cae praesunt, quam abstinentia et continentia. Qui | 78.1 |
| vero se populares volunt ob eamque causam aut agra- | |
| riam rem temptant, ut possessores pellantur suis se- | |
| dibus, aut pecunias creditas debitoribus condonandas | |
| putant, labefactant fundamenta rei publicae, concor- | 5 |
| diam primum, quae esse non potest, cum aliis adi- | |
| muntur, aliis condonantur pecuniae, deinde aequita- | |
| tem, quae tollitur omnis, si habere suum cuique non | |
| licet. Id enim est proprium, ut supra dixi, civitatis at- | |
| que urbis, ut sit libera et non sollicita suae rei cuius- | 10 |
| que custodia. Atque in hac pernicie rei publicae ne | 79.1 |
| illam quidem consequuntur, quam putant, gratiam. Nam | |
| cui res erepta est, est inimicus; cui data est, etiam | |
| dissimulat se accipere voluisse et maxime in pecuniis | |
| creditis occultat suum gaudium, ne videatur non fuisse | 5 |
| solvendo. At vero ille, qui accipit iniuriam, et memi- | |
| nit et prae se fert dolorem suum, nec, si plures sunt | |
| ii, quibus inprobe datum est, quam illi, quibus iniuste | |
| ademptum est, idcirco plus etiam valent. Non enim | |
| numero haec iudicantur, sed pondere. Quam autem | 10 |
| habet aequitatem, ut agrum multis annis aut etiam | |
| saeculis ante possessum qui nullum habuit habeat, | |
| qui autem habuit amittat? Ac propter hoc iniuriae | 80.1 |
| genus Lacedaemonii Lysandrum ephorum expulerunt, | |
| Agim regem, quod nunquam antea apud eos acciderat, | |
| necaverunt, exque eo tempore tantae discordiae se- | |
| cutae sunt, ut et tyranni existerent et optumates ex- | 5 |
| terminarentur et praeclarissime constituta res publica | |
| dilaberetur. Nec vero solum ipsa cecidit, sed etiam | |
| reliquam Graeciam evertit contagionibus malorum, | |
| quae a Lacedaemoniis profectae manarunt latius. | |
| Quid? nostros Gracchos, Ti. Gracchi summi viri filios, | 10 |
| Africani nepotes, nonne agrariae contentiones perdi- | |
| derunt? At vero Aratus Sicyonius iure laudatur, qui, | 81.1 |
| cum eius civitas quinquaginta annos a tyrannis tene- | |
| retur, profectus Argis Sicyonem clandestino introitu | |
| urbe est potitus, cumque tyrannum Nicoclem inpro- | |
| viso oppressisset, sescentos exules, qui locupletissimi | 5 |
| fuerant eius civitatis, restituit remque publicam ad- | |
| ventu suo liberavit. Sed cum magnam animadverteret | |
| in bonis et possessionibus difficultatem, quod et eos, | |
| quos ipse restituerat, quorum bona alii possederant, | |
| egere iniquissimum esse arbitrabatur et quinquaginta | 10 |
| annorum possessiones movere non nimis aequum pu- | |
| tabat, propterea quod tam longo spatio multa heredi- | |
| tatibus, multa emptionibus, multa dotibus tenebantur | |
| sine iniuria, iudicavit neque illis adimi nec iis non | |
| satis fieri, quorum illa fuerant, oportere. Cum igitur | 82.1 |
| statuisset opus esse ad eam rem constituendam pe- | |
| cunia Alexandream se proficisci velle dixit remque | |
| integram ad reditum suum iussit esse, isque celeriter | |
| ad Ptolomaeum, suum hospitem, venit, qui tum re- | 5 |
| gnabat alter post Alexandream conditam. Quoi cum | |
| exposuisset patriam se liberare velle causamque do- | |
| cuisset, a rege opulento vir summus facile impetra- | |
| vit, ut grandi pecunia adiuvaretur. Quam cum Sicyo- | |
| nem attulisset, adhibuit sibi in consilium quindecim | 10 |
| principes, cum quibus causas cognovit et eorum, qui | |
| aliena tenebant, et eorum, qui sua amiserant, perfecit- | |
| que aestumandis possessionibus, ut persuaderet aliis, | |
| ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cede- | |
| rent, aliis, ut commodius putarent numerari sibi, quod | 15 |
| tanti esset, quam suum recuperare. Ita perfectum est, | |
| ut omnes concordia constituta sine querella discede- | |
| rent. O virum magnum dignumque, qui in re publica | 83.1 |
| nostra natus esset! Sic par est, agere cum civibus, | |
| non, ut bis iam vidimus, hastam in foro ponere et | |
| bona civium voci subicere praeconis. At ille Graecus, | |
| id quod fuit sapientis et praestantis viri, omnibus con- | 5 |
| sulendum putavit, eaque est summa ratio et sapientia | |
| boni civis, commoda civium non divellere atque omnis | |
| aequitate eadem continere. Habitent gratis in alieno. | |
| Quid ita? ut, cum ego emerim, aedificarim, tuear, im- | |
| pendam, tu me invito fruare meo? Quid est aliud | 10 |
| aliis sua eripere, aliis dare aliena? Tabulae vero no- | 84.1 |
| vae quid habent argumenti, nisi ut emas mea pecunia | |
| fundum, eum tu habeas, ego non habeam pecuniam? | |
| Quam ob rem ne sit aes alienum, quod rei publicae | |
| noceat, providendum est, quod multis rationibus ca- | 5 |
| veri potest, non, si fuerit, ut locupletes suum perdant, | |
| debitores lucrentur alienum. Nec enim ulla res vehe- | |
| mentius rem publicam continet quam fides, quae esse | |
| nulla potest, nisi erit necessaria solutio rerum credi- | |
| tarum. Numquam vehementius actum est quam me | 10 |
| consule ne solveretur. Armis et castris temptata res | |
| est ab omni genere hominum et ordine; quibus ita re- | |
| stiti, ut hoc totum malum de re publica tolleretur. | |
| Numquam nec maius aes alienum fuit nec melius nec | |
| facilius dissolutum est; fraudandi enim spe sublata | 15 |
| solvendi necessitas consecuta est. At vero hic nunc | |
| victor tum quidem victus, quae cogitarat, cum ipsius | |
| intererat, tum ea perfecit, cum eius iam nihil interesset. | |
| Tanta in eo peccandi libido fuit, ut hoc ipsum eum | |
| delectaret peccare, etiam si causa non esset. Ab hoc | 85.1 |
| igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, | |
| aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur, inprimisque | |
| operam dabunt, ut iuris et iudiciorum aequitate suum | |
| quisque teneat et neque tenuiores propter humilitatem | 5 |
| circumveniantur neque locupletibus ad sua vel tenenda | |
| vel recuperanda obsit invidia, praeterea, quibuscum- | |
| que rebus vel belli vel domi poterunt, rem publicam | |
| augeant imperio, agris, vectigalibus. Haec magnorum | |
| hominum sunt, haec apud maiores nostros factitata, | 10 |
| haec genera officiorum qui persecuntur cum summa | |
| utilitate rei publicae magnam ipsi adipiscentur et gra- | |
| tiam et gloriam. |