| In his autem utilitatum praeceptis Antipater Tyrius, | 2.86.1 |
| Stoicus, qui Athenis nuper est mortuus, duo praeterita | |
| censet esse a Panaetio, valitudinis curationem et pe- | |
| cuniae; quas res a summo philosopho praeteritas ar- | |
| bitror, quod essent faciles; sunt certe utiles. Sed vale- | 5 |
| tudo sustentatur notitia sui corporis et observatione, | |
| quae res aut prodesse soleant aut obesse, et conti- | |
| nentia in victu omni atque cultu corporis tuendi causa | |
| praetermittendis voluptatibus, postremo arte eorum | |
| quorum ad scientiam haec pertinent. Res autem fami- | 87.1 |
| liaris quaeri debet iis rebus, a quibus abest turpitudo, | |
| conservari autem diligentia et parsimonia, eisdem | |
| etiam rebus augeri. Has res commodissime Xenophon | |
| Socraticus persecutus est in eo libro, qui Oeconomicus | 5 |
| inscribitur, quem nos, ista fere aetate cum essemus, | |
| qua es tu nunc, e Graeco in Latinum convertimus. | |
| [¹⁷Sed toto hoc de genere, de quaerenda, de collocanda | |
| pecunia, etiam [de utenda] commodius a quibusdam | |
| optimis viris ad Ianum medium sedentibus quam ab | 10 |
| ullis philosophis ulla in schola disputatur. Sunt ta- | |
| men ea cognoscenda, pertinent enim ad utilitatem, de | |
| qua hoc libro disputatum est.]¹⁷ Sed utilitatum compa- | 88.1 |
| ratio, quoniam hic locus erat quartus, a Panaetio prae- | |
| termissus, saepe est necessaria. Nam et corporis com- | |
| moda cum externis et externa cum corporis et ipsa | |
| inter se corporis et externa cum externis comparari | 5 |
| solent. Cum externis corporis hoc modo comparantur, | |
| valere ut malis quam dives esse, cum corporis externa | |
| hoc modo, dives esse potius quam maximis corporis | |
| viribus; ipsa inter se corporis sic, ut bona valitudo | |
| voluptati anteponatur, vires celeritati, externorum au- | 10 |
| tem, ut gloria divitiis, vectigalia urbana rusticis. Ex | 89.1 |
| quo genere comparationis illud est Catonis senis: a | |
| quo cum quaereretur, quid maxime in re familiari ex- | |
| pediret, respondit "Bene pascere"; quid secundum: | |
| "satis bene pascere"; quid tertium: "male pascere"; | 5 |
| quid quartum "arare". Et cum ille, qui quaesierat, di- | |
| xisset, quid faenerari, tum Cato "quid hominem, in- | |
| quit, occidere?" Ex quo et multis aliis intellegi debet | |
| utilitatum comparationes fieri solere recteque hoc | |
| adiunctum esse exquirendorum officiorum genus. Re- | 90.1 |
| liqua deinceps persequemur. |