| LIBER TERTIUS | |
| P. Scipionem, Marce fili, eum, qui primus Africanus | 3.1.1 |
| appellatus est, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit | |
| eius fere aequalis, numquam se minus otiosum esse, | |
| quam cum otiosus, nec minus solum, quam cum solus | |
| esset. Magnifica vero vox et magno viro ac sapiente | 5 |
| digna; quae declarat illum et in otio de negotiis cogi- | |
| tare et in solitudine secum loqui solitum, ut neque | |
| cessaret umquam et interdum conloquio alterius non | |
| egeret. Ita duae res, quae languorem adferunt ceteris, | |
| illum acuebant, otium et solitudo. Vellem nobis hoc | 10 |
| idem vere dicere liceret, sed si minus imitatione tan- | |
| tam ingenii praestantiam consequi possumus, volun- | |
| tate certe proxime accedimus. Nam et a re publica | |
| forensibusque negotiis armis impiis vique prohibiti | |
| otium persequimur et ob eam causam urbe relicta | 15 |
| rura peragrantes saepe soli sumus. Sed nec hoc otium | 2.1 |
| cum Africani otio nec haec solitudo cum illa compa- | |
| randa est. Ille enim requiescens a rei publicae pul- | |
| cherrimis muneribus otium sibi sumebat aliquando et | |
| coetu hominum frequentiaque interdum tamquam in | 5 |
| portum se in solitudinem recipiebat, nostrum autem | |
| otium negotii inopia, non requiescendi studio consti- | |
| tutum est. Extincto enim senatu deletisque iudiciis | |
| quid est, quod dignum nobis aut in curia aut in foro | |
| agere possimus? Ita qui in maxima celebritate atque | 3.1 |
| in oculis civium quondam vixerimus, nunc fugientes | |
| conspectum sceleratorum, quibus omnia redundant, | |
| abdimus nos quantum licet et saepe soli sumus. Sed | |
| quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum | 5 |
| ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere | |
| ex his ipsis, si quid inesset boni, propterea et otio | |
| fruor, non illo quidem, quo debeat is, qui quondam | |
| peperisset otium civitati, nec eam solitudinem lan- | |
| guere patior, quam mihi adfert necessitas, non volun- | 10 |
| tas. Quamquam Africanus maiorem laudem meo iu- | 4.1 |
| dicio assequebatur. Nulla enim eius ingenii monu- | |
| menta mandata litteris, nullum opus otii, nullum so- | |
| litudinis munus extat; ex quo intellegi debet illum | |
| mentis agitatione investigationeque earum rerum, quas | 5 |
| cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum um- | |
| quam fuisse; nos autem, qui non tantum roboris ha- | |
| bemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur, | |
| ad hanc scribendi operam omne studium curamque | |
| convertimus. Itaque plura brevi tempore eversa quam | 10 |
| multis annis stante re publica scripsimus. |