| Sed cum tota philosophia, mi Cicero, frugifera et | 3.5.1 |
| fructuosa nec ulla pars eius inculta ac deserta sit, | |
| tum nullus feracior in ea locus est nec uberior, quam | |
| de officiis, a quibus constanter honesteque vivendi | |
| praecepta ducuntur. Quare quamquam a Cratippo no- | 5 |
| stro, principe huius memoriae philosophorum, haec | |
| te assidue audire atque accipere confido, tamen con- | |
| ducere arbitror talibus aures tuas vocibus undique | |
| circumsonare, nec eas, si fieri possit, quicquam aliud | |
| audire. Quod cum omnibus est faciendum, qui vitam | 6.1 |
| honestam ingredi cogitant, tum haud scio an nemini | |
| potius quam tibi. Sustines enim non parvam expecta- | |
| tionem imitandae industriae nostrae, magnam hono- | |
| rum, non nullam fortasse nominis. Suscepisti onus | 5 |
| praeterea grave et Athenarum et Cratippi; ad quos | |
| cum tamquam ad mercaturam bonarum artium sis | |
| profectus, inanem redire turpissimum est dedecoran- | |
| tem et urbis auctoritatem et magistri. Quare quantum | |
| coniti animo potes, quantum labore contendere, si di- | 10 |
| scendi labor est potius quam voluptas, tantum fac ut | |
| efficias neve committas, ut, cum omnia suppeditata | |
| sint a nobis, tute tibi defuisse videare. Sed haec hacte- | |
| nus; multa enim saepe ad te cohortandi gratia scrip- | |
| simus; nunc ad reliquam partem propositae divisionis | 15 |
| revertamur. | |
| Panaetius igitur, qui sine controversia de officiis | 7.1 |
| accuratissime disputavit quemque nos correctione qua- | |
| dam adhibita potissimum secuti sumus, tribus generi- | |
| bus propositis, in quibus deliberare homines et con- | |
| sultare de officio solerent, uno cum dubitarent, ho- | 5 |
| nestumne id esset, de quo ageretur, an turpe, altero | |
| utilene esset an inutile, tertio, si id, quod speciem | |
| haberet honesti, pugnaret cum eo, quod utile videre- | |
| tur, quomodo ea discerni oporteret, de duobus generi- | |
| bus primis tribus libris explicavit, de tertio autem | 10 |
| genere deinceps se scripsit dicturum nec exsolvit id, | |
| quod promiserat. Quod eo magis miror, quia scrip- | 8.1 |
| tum a discipulo eius Posidonio est, triginta annis vi- | |
| xisse Panaetium posteaquam illos libros edidisset. | |
| Quem locum miror a Posidonio breviter esse tactum | |
| in quibusdam commentariis, praesertim cum scribat | 5 |
| nullum esse locum in tota philosophia tam necessa- | |
| rium. Minime vero assentior iis, qui negant eum lo- | 9.1 |
| cum a Panaetio praetermissum, sed consulto relictum, | |
| nec omnino scribendum fuisse, quia numquam posset | |
| utilitas cum honestate pugnare. De quo alterum po- | |
| test habere dubitationem, adhibendumne fuerit hoc | 5 |
| genus, quod in divisione Panaetii tertium est an plane | |
| omittendum, alterum dubitari non potest, quin a Pa- | |
| naetio susceptum sit, sed relictum. Nam qui e divi- | |
| sione tripertita duas partes absolverit, huic necesse | |
| est restare tertiam; praeterea in extremo libro tertio | 10 |
| de hac parte pollicetur se deinceps esse dicturum. | |
| Accedit eodem testis locuples Posidonius, qui etiam | 10.1 |
| scribit in quadam epistola, P. Rutilium Rufum dicere | |
| solere, qui Panaetium audierat, ut nemo pictor esset | |
| inventus, qui in Coa Venere eam partem, quam Apelles | |
| inchoatam reliquisset, absolveret—oris enim pul- | 5 |
| chritudo reliqui corporis imitandi spem auferebat—, | |
| sic ea, quae Panaetius praetermisisset et non perfecis- | |
| set, propter eorum, quae perfecisset, praestantiam ne- | |
| minem persecutum. |