| Quam ob rem de iudicio Panaetii dubitari non po- | 3.11.1 |
| test; rectene autem hanc tertiam partem ad exquiren- | |
| dum officium adiunxerit an secus, de eo fortasse dis- | |
| putari potest. Nam, sive honestum solum bonum est, | |
| ut Stoicis placet, sive, quod honestum est, id ita sum- | 5 |
| mum bonum est, quemadmodum Peripateticis vestris | |
| videtur, ut omnia ex altera parte collocata vix minimi | |
| momenti instar habeant, dubitandum non est quin | |
| numquam possit utilitas cum honestate contendere. | |
| Itaque accepimus Socratem exsecrari solitum eos, qui | 10 |
| primum haec natura cohaerentia opinione distraxis- | |
| sent. Cui quidem ita sunt Stoici assensi, ut et, quic- | |
| quid honestum esset, id utile esse censerent, nec utile | |
| quicquam, quod non honestum. Quodsi is esset Pa- | 12.1 |
| naetius, qui virtutem propterea colendam diceret, quod | |
| ea efficiens utilitatis esset, ut ii, qui res expetendas | |
| vel voluptate vel indolentia metiuntur, liceret ei di- | |
| cere utilitatem aliquando cum honestate pugnare. Sed | 5 |
| cum sit is, qui id solum bonum iudicet, quod honestum | |
| sit, quae autem huic repugnent specie quadam utili- | |
| tatis, eorum neque accessione meliorem vitam fieri | |
| nec decessione peiorem, non videtur debuisse eius- | |
| modi deliberationem introducere, in qua quod utile | 10 |
| videretur cum eo, quod honestum est, compararetur. | |
| Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, con- | 13.1 |
| venienter naturae vivere, id habet hanc, ut opinor, | |
| sententiam, cum virtute congruere semper, cetera au- | |
| tem, quae secundum naturam essent, ita legere, si ea | |
| virtuti non repugnarent. Quod cum ita sit, putant qui- | 5 |
| dam hanc comparationem non recte introductam nec | |
| omnino de eo genere quicquam praecipiendum fuisse. | |
| Atque illud quidem honestum, quod proprie vereque | |
| dicitur id in sapientibus est solis neque a virtute di- | |
| velli umquam potest. In iis autem, in quibus sapientia | 10 |
| perfecta non est, ipsum illud quidem perfectum ho- | |
| nestum nullo modo, similitudines honesti esse pos- | |
| sunt. Haec enim officia, de quibus his libris disputa- | 14.1 |
| mus, media Stoici appellant; ea communia sunt et | |
| late patent, quae et ingenii bonitate multi assequun- | |
| tur et progressione discendi. Illud autem officium, | |
| quod rectum idem appellant, perfectum atque abso- | 5 |
| lutum est et, ut idem dicunt, omnes numeros habet nec | |
| praeter sapientem cadere in quemquam potest. Cum | 15.1 |
| autem aliquid actum est, in quo media officia com- | |
| pareant, id cumulate videtur esse perfectum propterea, | |
| quod vulgus, quid absit a perfecto, non fere intellegit; | |
| quatenus autem intellegit, nihil putat praetermissum, | 5 |
| quod idem in poematis, in picturis usu venit in aliis- | |
| que compluribus, ut delectentur imperiti laudentque | |
| ea, quae laudanda non sint, ob eam, credo, causam, | |
| quod insit in his aliquid probi, quod capiat ignaros, | |
| qui idem, quid in unaquaque re vitii sit, nequeant iu- | 10 |
| dicare. Itaque cum sunt docti a peritis, desistunt fa- | |
| cile sententia. Haec igitur officia, de quibus his libris | |
| disserimus, quasi secunda quaedam honesta esse di- | |
| cunt, non sapientium modo propria, sed cum omni | |
| hominum genere communia. Itaque iis omnes, in qui- | 16.1 |
| bus est virtutis indoles, commoventur. Nec vero, cum | |
| duo Decii aut duo Scipiones fortes viri commemoran- | |
| tur, aut cum Fabricius, aut Aristides iustus nomina- | |
| tur, aut ab illis fortitudinis aut ab his iustitiae tam- | 5 |
| quam a sapiente petitur exemplum; nemo enim horum | |
| sic sapiens, ut sapientem volumus intellegi, nec ii, qui | |
| sapientes habiti et nominati, M. Cato et C. Laelius, | |
| sapientes fuerunt, ne illi quidem septem, sed ex medi- | |
| orum officiorum frequentia similitudinem quandam | 10 |
| gerebant speciemque sapientium. Quocirca nec id, | 17.1 |
| quod vere honestum est, fas est cum utilis repugnan- | |
| tia comparari, nec id quod communiter appellamus ho- | |
| nestum, quod colitur ab iis, qui bonos se viros haberi | |
| volunt, cum emolumentis umquam est comparandum | 5 |
| tamque id honestum, quod in nostram intellegentiam | |
| cadit, tuendum conservandumque nobis est quam il- | |
| lud, quod proprie dicitur vereque est honestum, sa- | |
| pientibus; aliter enim teneri non potest, si quae ad | |
| virtutem est facta progressio. Sed haec quidem de | 10 |
| his, qui conservatione officiorum existimantur boni. | |
| Qui autem omnia metiuntur emolumentis et commodis | 18.1 |
| neque ea volunt praeponderari honestate, ii solent in | |
| deliberando honestum cum eo, quod utile putant, com- | |
| parare, boni viri non solent. Itaque existimo Panae- | |
| tium, cum dixerit homines solere in hac comparatione | 5 |
| dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit solere | |
| modo, non etiam oportere. Etenim non modo pluris | |
| putare, quod utile videatur quam quod honestum sit, | |
| sed etiam haec inter se comparare et in his addubi- | |
| tare turpissimum est. Quid ergo est quod non num- | 10 |
| quam dubitationem adferre soleat considerandumque | |
| videatur? Credo, si quando dubitatio accidit, quale | |
| sit id, de quo consideretur. Saepe enim tempore fit, | 19.1 |
| ut quod turpe plerumque haberi soleat, inveniatur non | |
| esse turpe. Exempli causa ponatur aliquid, quod pa- | |
| teat latius. Quod potest maius scelus quam non modo | |
| hominem, sed etiam familiarem hominem occidere? | 5 |
| Num igitur se adstrinxit scelere, si qui tyrannum occi- | |
| dit quamvis familiarem? Populo quidem Romano non | |
| videtur, qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcher- | |
| rimum existimat. Vicit ergo utilitas honestatem? | |
| Immo vero honestas utilitatem secuta est. | 10 |