| Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si | 3.19.11 |
| quando cum illo, quod honestum intellegimus, pu- | |
| gnare id videbitur, quod appellamus utile, formula | |
| quaedam constituenda est; quam si sequemur in com- | |
| paratione rerum, ab officio numquam recedemus. Erit | 20.1 |
| autem haec formula Stoicorum rationi disciplinaeque | |
| maxime consentanea; quam quidem his libris propte- | |
| rea sequimur, quod, quamquam et a veteribus Aca- | |
| demicis et a Peripateticis vestris, qui quondam idem | 5 |
| erant, qui Academici, quae honesta sunt, anteponun- | |
| tur iis, quae videntur utilia, tamen splendidius haec | |
| ab eis disserentur, quibus, quicquid honestum est idem | |
| utile videtur nec utile quicquam, quod non honestum, | |
| quam ab iis, quibus et honestum aliquid non utile aut | 10 |
| utile non honestum. Nobis autem nostra Academia | |
| magnam licentiam dat, ut, quodcumque maxime pro- | |
| babile occurrat, id nostro iure liceat defendere. Sed | |
| redeo ad formulam.—Detrahere igitur alteri aliquid | 21.1 |
| et hominem hominis incommodo suum commodum | |
| augere magis est contra naturam quam mors, quam | |
| paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt | |
| aut corpori accidere aut rebus externis. Nam principio | 5 |
| tollit convictum humanum et societatem. Si enim sic | |
| erimus adfecti, ut propter suum quisque emolumen- | |
| tum spoliet aut violet alterum, disrumpi necesse est | |
| eam, quae maxime est secundum naturam, humani | |
| generis societatem. Ut, si unum quodque membrum | 22.1 |
| sensum hunc haberet, ut posse putaret se valere, si | |
| proximi membri valitudinem ad se traduxisset, de- | |
| bilitari et interire totum corpus necesse esset, sic, si | |
| unus quisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum | 5 |
| detrahatque quod cuique possit, emolumenti sui gra- | |
| tia, societas hominum et communitas evertatur ne- | |
| cesse est. Nam sibi ut quisque malit, quod ad usum | |
| vitae pertineat, quam alteri adquirere, concessum est | |
| non repugnante natura, illud natura non patitur, ut | 10 |
| aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes augea- | |
| mus. Neque vero hoc solum natura, id est iure gen- | 23.1 |
| tium, sed etiam legibus populorum, quibus in sin- | |
| gulis civitatibus res publica continetur, eodem modo | |
| constitutum est, ut non liceat sui commodi causa no- | |
| cere alteri. Hoc enim spectant leges, hoc volunt, in- | 5 |
| columem esse civium coniunctionem; quam qui diri- | |
| munt, eos morte, exsilio, vinclis, damno coercent. At- | |
| que hoc multo magis efficit ipsa naturae ratio, quae | |
| est lex divina et humana; cui parere qui velit,—om- | |
| nes autem parebunt, qui secundum naturam volent | 10 |
| vivere—numquam committet, ut alienum appetat, | |
| et id, quod alteri detraxerit, sibi adsumat. Etenim | 24.1 |
| multo magis est secundum naturam excelsitas animi | |
| et magnitudo itemque comitas, iustitia, liberalitas | |
| quam voluptas, quam vita, quam divitiae; quae qui- | |
| dem contemnere et pro nihilo ducere comparantem | 5 |
| cum utilitate communi magni animi et excelsi est. | |
| [¹⁷Detrahere autem de altero sui commodi causa magis | |
| est contra naturam quam mors, quam dolor, quam | |
| cetera generis eiusdem.]¹⁷ Itemque magis est secundum | 25.1 |
| naturam, pro omnibus gentibus, si fieri possit, conser- | |
| vandis aut iuvandis, maximos labores molestiasque | |
| suscipere imitantem Herculem illum, quem hominum | |
| fama beneficiorum memor in concilio caelestium con- | 5 |
| locavit quam vivere in solitudine non modo sine ullis | |
| molestiis sed etiam in maximis voluptatibus, abun- | |
| dantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulchritu- | |
| dine et viribus. Quocirca optimo quisque et splendi- | |
| dissimo ingenio longe illam vitam huic anteponit. Ex | 10 |
| quo efficitur, hominem naturae oboedientem homini | |
| nocere non posse. Deinde qui alterum violat, ut ipse | 26.1 |
| aliquid commodi consequatur, aut nihil existimat se | |
| facere contra naturam aut magis fugienda censet mor- | |
| tem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam libero- | |
| rum, propinquorum, amicorum, quam facere cuiquam | 5 |
| iniuriam. Si nihil existimat contra naturam fieri ho- | |
| minibus violandis, quid cum eo disseras, qui omnino | |
| hominem ex homine tollat? Sin fugiendum id quidem | |
| censet, sed multo illa peiora, mortem, paupertatem, | |
| dolorem, errat in eo, quod ullum aut corporis aut for- | 10 |
| tunae vitium vitiis animi gravius existimat. Ergo | |
| unum debet esse omnibus propositum, ut eadem sit | |
| utilitas uniuscuiusque et universorum; quam si ad se | |
| quisque rapiet, dissolvetur omnis humana consortio. |