| Atque etiam si hoc natura praescribit, ut homo ho- | 3.27.1 |
| mini, quicumque sit, ob eam ipsam causam, quod is | |
| homo sit, consultum velit, necesse est secundum ean- | |
| dem naturam omnium utilitatem esse communem. | |
| Quod si ita est, una continemur omnes et eadem lege | 5 |
| naturae, idque ipsum si ita est, certe violare alterum | |
| naturae lege prohibemur. Verum autem primum, ve- | |
| rum igitur extremum. Nam illud quidem absurdum | 28.1 |
| est, quod quidam dicunt, parenti se aut fratri nihil | |
| detracturos sui commodi causa, aliam rationem esse | |
| civium reliquorum. Hi sibi nihil iuris, nullam socie- | |
| tatem communis utilitatis causa statuunt esse cum ci- | 5 |
| vibus quae sententia omnem societatem distrahit civi- | |
| tatis. Qui autem civium rationem dicunt habendam, | |
| externorum negant, ii dirimunt communem humani | |
| generis societatem; qua sublata beneficentia, liberali- | |
| tas, bonitas, iustitia funditus tollitur; quae qui tollunt, | 10 |
| etiam adversus deos immortales impii iudicandi sunt. | |
| Ab iis enim constitutam inter homines societatem ever- | |
| tunt, cuius societatis artissimum vinculum est magis | |
| arbitrari esse contra naturam hominem homini detra- | |
| here sui commodi causa quam omnia incommoda su- | 15 |
| bire vel externa vel corporis vel etiam ipsius animi. | |
| †Iustitia enim una virtus omnium est domina et re- | |
| gina virtutum. | |
| Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens, si | 29.1 |
| fame ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri homini | |
| ad nullam rem utili? Minime vero: non enim mihi | |
| est vita mea utilior quam animi talis affectio, nemi- | |
| nem ut violem commodi mei gratia. Quid? si Phala- | 5 |
| rim, crudelem tyrannum et immanem, vir bonus, ne | |
| ipse frigore conficiatur, vestitu spoliare possit, nonne | |
| faciat? Haec ad iudicandum sunt facillima. Nam si | 30.1 |
| quid ab homine ad nullam partem utili utilitatis tuae | |
| causa detraxeris, inhumane feceris contraque naturae | |
| legem, sin autem is tu sis, qui multam utilitatem rei | |
| publicae atque hominum societati, si in vita remaneas, | 5 |
| adferre possis si quid ob eam causam alteri de- | |
| traxeris, non sit reprehendendum. Sin autem id non | |
| sit eiusmodi, suum cuique incommodum ferendum est | |
| potius quam de alterius commodis detrahendum. Non | |
| igitur magis est contra naturam morbus aut egestas | 10 |
| aut quid eiusmodi quam detractio atque appetitio | |
| alieni, sed communis utilitatis derelictio contra na- | |
| turam est; est enim iniusta. Itaque lex ipsa naturae, | 31.1 |
| quae utilitatem hominum conservat et continet, de- | |
| cernet profecto, ut ab homine inerti atque inutili ad | |
| sapientem, bonum, fortem virum transferantur res ad vi- | |
| vendum necessariae, qui si occiderit, multum de com- | 5 |
| muni utilitate detraxerit, modo hoc ita faciat, ut ne | |
| ipse de se bene existimans seseque diligens hanc cau- | |
| sam habeat ad iniuriam. Ita semper officio fungetur | |
| utilitati consulens hominum et ei, quam saepe com- | |
| memoro, humanae societati. Nam quod ad Phalarim | 32.1 |
| attinet, perfacile iudicium est. Nulla est enim societas | |
| nobis cum tyrannis et potius summa distractio est, | |
| neque est contra naturam spoliare eum, si possis, | |
| quem est honestum necare, atque hoc omne genus | 5 |
| pestiferum atque impium ex hominum communitate | |
| exterminandum est. Etenim, ut membra quaedam am- | |
| putantur, si et ipsa sanguine et tamquam spiritu carere | |
| coeperunt et nocent reliquis partibus corporis, sic ista | |
| in figura hominis feritas et immanitas beluae a com- | 10 |
| muni tamquam humanitate corporis segreganda est. | |
| Huius generis quaestiones sunt omnes eae, in quibus | |
| ex tempore officium exquiritur. |