| Eiusmodi igitur credo res Panaetium persecuturum | 3.33.1 |
| fuisse, nisi aliqui casus aut occupatio eius consilium | |
| peremisset. Ad quas ipsas consultationes ex superiori- | |
| bus libris satis multa praecepta sunt, quibus perspici | |
| possit, quid sit propter turpitudinem fugiendum, quid | 5 |
| sit, quod idcirco fugiendum non sit, quod omnino turpe | |
| non sit. Sed quoniam operi inchoato, prope tamen | |
| absoluto, tamquam fastigium imponimus, ut geomet- | |
| rae solent non omnia docere, sed postulare, ut quae- | |
| dam sibi concedantur, quo facilius quae volunt, expli- | 10 |
| cent, sic ego a te postulo, mi Cicero, ut mihi concedas | |
| si potes, nihil praeter id, quod honestum sit, propter | |
| se esse expetendum. Sin hoc non licet per Cratippum, | |
| at illud certe dabis, quod honestum sit, id esse ma- | |
| xime propter se expetendum. Mihi utrumvis satis est | 15 |
| et tum hoc tum illud probabilius videtur nec praeterea | |
| quicquam probabile. Ac primum in hoc Panaetius de- | 34.1 |
| fendendus est, quod non utilia cum honestis pugnare | |
| aliquando posse dixerit—neque enim ei fas erat— | |
| sed ea quae viderentur utilia. Nihil vero utile, quod | |
| non idem honestum, nihil honestum, quod non idem | 5 |
| utile sit, saepe testatur negatque ullam pestem ma- | |
| iorem in vitam hominum invasisse quam eorum opini- | |
| onem, qui ista distraxerint. Itaque non ut aliquando | |
| anteponeremus utilia honestis, sed ut ea sine errore | |
| diiudicaremus, si quando incidissent, induxit eam, | 10 |
| quae videretur esse, non quae esset, repugnantiam. | |
| Hanc igitur partem relictam explebimus nullis admi- | |
| niculis, sed, ut dicitur, Marte nostro. Neque enim quic- | |
| quam est de hac parte post Panaetium explicatum, | |
| quod quidem mihi probaretur, de iis, quae in manus | 15 |
| meas venerint. |