| Cum igitur aliqua species utilitatis obiecta est, com- | 3.35.1 |
| moveri necesse est. Sed si, cum animum attenderis, | |
| turpitudinem videas adiunctam ei rei, quae speciem | |
| utilitatis attulerit, tum non utilitas relinquenda est, | |
| sed intellegendum, ubi turpitudo sit, ibi utilitatem esse | 5 |
| non posse. Quod si nihil est tam contra naturam quam | |
| turpitudo—recta enim et convenientia et constantia | |
| natura desiderat aspernaturque contraria—nihilque | |
| tam secundum naturam quam utilitas, certe in eadem | |
| re utilitas et turpitudo esse non potest. Itemque, si | 10 |
| ad honestatem nati sumus eaque aut sola expetenda | |
| est, ut Zenoni visum est, aut certe omni pondere gra- | |
| vior habenda quam reliqua omnia, quod Aristoteli pla- | |
| cet, necesse est, quod honestum sit, id esse aut solum | |
| aut summum bonum, quod autem bonum, id certe | 15 |
| utile, ita, quicquid honestum, id utile. Quare error | 36.1 |
| hominum non proborum, cum aliquid, quod utile vi- | |
| sum est, arripuit, id continuo secernit ab honesto. | |
| Hinc sicae, hinc venena, hinc falsa testamenta nascun- | |
| tur, hinc furta, peculatus, expilationes, direptionesque | 5 |
| sociorum et civium, hinc opum nimiarum, potentiae | |
| non ferendae, postremo etiam in liberis civitatibus | |
| regnandi existunt cupiditates, quibus nihil nec tae- | |
| trius nec foedius excogitari potest. Emolumenta enim | |
| rerum fallacibus iudiciis vident, poenam, non dico | 10 |
| legum, quam saepe perrumpunt, sed ipsius turpitu- | |
| dinis, quae acerbissima est, non vident. Quam ob rem | 37.1 |
| hoc quidem deliberantium genus pellatur e medio— | |
| est enim totum sceleratum et impium—qui delibe- | |
| rant, utrum id sequantur, quod honestum esse vi- | |
| deant, an se scientes scelere contaminent; in ipsa enim | 5 |
| dubitatione facinus inest, etiamsi ad id non pervene- | |
| rint. Ergo ea deliberanda omnino non sunt, in quibus | |
| est turpis ipsa deliberatio. |