| Atque etiam ex omni deliberatione celandi et occul- | 3.38.1 |
| tandi spes opinioque removenda est; satis enim no- | |
| bis, si modo in philosophia aliquid profecimus, per- | |
| suasum esse debet, si omnes deos hominesque celare | |
| possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libi- | 5 |
| dinose, nihil incontinenter esse faciendum. Hinc ille | |
| Gyges inducitur a Platone, qui cum terra discessisset | |
| magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hia- | |
| tum aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animad- | |
| vertit, cuius in lateribus fores essent; quibus apertis | 10 |
| corpus hominis mortui vidit magnitudine invisitata | |
| anulumque aureum in digito; quem ut detraxit, ipse | |
| induit—erat autem regius pastor—tum in concilium | |
| se pastorum recepit. Ibi cum palam eius anuli ad pal- | |
| mam converterat, a nullo videbatur, ipse autem om- | 15 |
| nia videbat; idem rursus videbatur, cum in locum anu- | |
| lum inverterat. Itaque hac oportunitate anuli usus | |
| reginae stuprum intulit eaque adiutrice regem domi- | |
| num interemit, sustulit quos obstare arbitrabatur, nec | |
| in his eum facinoribus quisquam potuit videre. Sic | 20 |
| repente anuli beneficio rex exortus est Lydiae. Hunc | |
| igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihil plus sibi | |
| licere putet peccare, quam si non haberet; honesta | |
| enim bonis viris, non occulta quaeruntur. Atque hoc | 39.1 |
| loco philosophi quidam minime mali illi quidem, sed | |
| non satis acuti, fictam et commenticiam fabulam pro- | |
| latam dicunt a Platone, quasi vero ille aut factum id | |
| esse aut fieri potuisse defendat. Haec est vis huius | 5 |
| anuli et huius exempli: si nemo sciturus, nemo ne | |
| suspicaturus quidem sit, cum aliquid divitiarum, po- | |
| tentiae, dominationis, libidinis causa feceris, si id diis | |
| hominibusque futurum sit semper ignotum, sisne fac- | |
| turus? Negant id fieri posse. Quamquam potest id | 10 |
| quidem, sed quaero, quod negant posse, id si posset, | |
| quidnam facerent. Urgent rustice sane. Negant enim | |
| posse et in eo perstant, hoc verbum quid valeat non | |
| vident. Cum enim quaerimus, si celare possint, quid | |
| facturi sint, non quaerimus, possintne celare, sed | 15 |
| tamquam tormenta quaedam adhibemus, ut si respon- | |
| derint se impunitate proposita facturos, quod expe- | |
| diat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia | |
| turpia per se ipsa fugienda esse concedant. Sed iam | |
| ad propositum revertamur. Incidunt multae saepe | 40.1 |
| causae, quae conturbent animos utilitatis specie, non, | |
| cum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas prop- | |
| ter utilitatis magnitudinem—nam id quidem impro- | |
| bum est—sed illud, possitne id, quod utile videatur, | 5 |
| fieri non turpiter. Cum Collatino collegae Brutus im- | |
| perium abrogabat, poterat videri facere id iniuste; | |
| fuerat enim in regibus expellendis socius Bruti con- | |
| siliorum et adiutor. Cum autem consilium hoc prin- | |
| cipes cepissent, cognationem Superbi nomenque Tar- | 10 |
| quiniorum et memoriam regni esse tollendam, quod | |
| erat utile, patriae consulere, id erat ita honestum, ut | |
| etiam ipsi Collatino placere deberet. Itaque utilitas | |
| valuit propter honestatem, sine qua ne utilitas quidem | |
| esse potuisset. At in eo rege, qui urbem condidit, non | 41.1 |
| item. Species enim utilitatis animum pepulit eius; | |
| cui cum visum esset utilius solum quam cum altero re- | |
| gnare, fratrem interemit. Omisit hic et pietatem et | |
| humanitatem, ut id, quod utile videbatur, neque erat, | 5 |
| assequi posset, et tamen [muri causa] opposuit spe- | |
| ciem honestatis nec probabilem nec sane idoneam. | |
| Peccavit igitur, pace vel Quirini vel Romuli dixerim. | |
| Nec tamen nostrae nobis utilitates omittendae sunt | 42.1 |
| aliisque tradendae, cum his ipsi egeamus, sed suae | |
| cuique utilitati, quod sine alterius iniuria fiat, ser- | |
| viendum est. Scite Chrysippus, ut multa, "qui sta- | |
| dium, inquit, currit, eniti et contendere debet quam | 5 |
| maxime possit, ut vincat, supplantare eum, quicum | |
| certet, aut manu depellere nullo modo debet; sic in | |
| vita sibi quemque petere, quod pertineat ad usum, | |
| non iniquum est, alteri deripere ius non est". |