| Maxime autem perturbantur officia in amicitiis, qui- | 3.43.1 |
| bus et non tribuere, quod recte possis et tribuere quod | |
| non sit aequum, contra officium est. Sed huius generis | |
| totius breve et non difficile praeceptum est. Quae | |
| enim videntur utilia, honores, divitiae, voluptates, ce- | 5 |
| tera generis eiusdem, haec amicitiae numquam ante- | |
| ponenda sunt. At neque contra rem publicam neque | |
| contra ius iurandum ac fidem amici causa vir bonus | |
| faciet, ne si iudex quidem erit de ipso amico; ponit | |
| enim personam amici, cum induit iudicis. Tantum da- | 10 |
| bit amicitiae, ut veram amici causam esse malit, ut | |
| orandae litis tempus, quoad per leges liceat, acco- | |
| modet. Cum vero iurato sententia dicendast, memine- | 44.1 |
| rit deum se adhibere testem, id est, ut ego arbitror, | |
| mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse di- | |
| vinius. Itaque praeclarum a maioribus accepimus mo- | |
| rem rogandi iudicis, si eum teneremus, qvae salva | 5 |
| fide facere possit. Haec rogatio ad ea pertinet, quae | |
| paulo ante dixi honeste amico a iudice posse concedi. | |
| Nam si omnia facienda sint, quae amici velint, non | |
| amicitiae tales, sed coniurationes putandae sint. Lo- | 45.1 |
| quor autem de communibus amicitiis; nam in sapienti- | |
| bus viris perfectisque nihil potest esse tale. Damo- | |
| nem et Phintiam Pythagoreos ferunt hoc animo inter | |
| se fuisse, ut, cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem | 5 |
| necis destinavisset et is, qui morti addictus esset, pau- | |
| cos sibi dies commendandorum suorum causa postula- | |
| visset, vas factus est alter eius sistendi, ut si ille non re- | |
| vertisset, moriendum esset ipsi. Qui cum ad diem se re- | |
| cepisset, admiratus eorum fidem tyrannus petivit, ut | 10 |
| se ad amicitiam tertium adscriberent. Cum igitur id, | 46.1 |
| quod utile videtur in amicitia, cum eo, quod ho- | |
| nestum est, comparatur, iaceat utilitatis species, va- | |
| leat honestas. Cum autem in amicitia, quae honesta | |
| non sunt, postulabuntur, religio et fides anteponatur | 5 |
| amicitiae; sic habebitur is, quem exquirimus dilectus | |
| officii. |