Sed utilitatis specie in republica saepissime pecca-
|
3.46.8
|
tur, ut in Corinthi disturbatione nostri; durius etiam
|
|
Athenienses, qui sciverunt, ut Aeginetis, qui classe
|
10
|
valebant, pollices praeciderentur. Hoc visum est utile;
|
|
nimis enim imminebat propter propinquitatem Aegina
|
|
Piraeo. Sed nihil, quod crudele, utile; est enim homi-
|
|
num naturae, quam sequi debemus, maxima inimica
|
|
crudelitas. Male etiam, qui peregrinos urbibus uti pro-
|
47.1
|
hibent eosque exterminant, ut Pennus apud patres
|
|
nostros, Papius nuper. Nam esse pro cive, qui civis
|
|
non sit, rectum est non licere, quam legem tulerunt
|
|
sapientissimi consules Crassus et Scaevola. Usu vero
|
5
|
urbis prohibere peregrinos, sane inhumanum est. Illa
|
|
praeclara, in quibus publicae utilitatis species prae
|
|
honestate contemnitur. Plena exemplorum est nostra
|
|
res publica cum saepe, tum maxime bello Punico se-
|
|
cundo, quae Cannensi calamitate accepta maiores ani-
|
10
|
mos habuit quam unquam rebus secundis; nulla ti-
|
|
moris significatio, nulla mentio pacis. Tanta vis est
|
|
honesti, ut speciem utilitatis obscuret. Athenienses
|
48.1
|
cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere
|
|
statuerentque, ut urbe relicta, coniugibus et liberis
|
|
Troezene depositis, naves conscenderent libertatem-
|
|
que Graeciae classe defenderent, Cyrsilum quendam
|
5
|
suadentem, ut in urbe manerent Xerxemque recipe-
|
|
rent, lapidibus obruerunt. Atque ille utilitatem sequi
|
|
videbatur, sed ea nulla erat repugnante honestate.
|
|
Themistocles post victoriam eius belli, quod cum Per-
|
49.1
|
sis fuit, dixit in contione se habere consilium rei pu-
|
|
blicae salutare, sed id sciri non opus esse; postulavit,
|
|
ut aliquem populus daret, quicum communicaret; da-
|
|
tus est Aristides. Huic ille, classem Lacedaemoniorum,
|
5
|
quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse
|
|
quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset.
|
|
Quod Aristides cum audisset, in contionem magna
|
|
exspectatione venit dixitque perutile esse consilium,
|
|
quod Themistocles adferret, sed minime honestum.
|
10
|
Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne
|
|
utile quidem putaverunt totamque eam rem, quam ne
|
|
audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt. Me-
|
|
lius hi quam nos, qui piratas immunes, socios vecti-
|
|
gales habemus.
|
15
|