| Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam esse utile, | 3.49.16 |
| ne tum quidem, cum id, quod utile esse putes, adipi- | |
| scare; hoc enim ipsum, utile putare quod turpe sit, | |
| calamitosum est. Sed incidunt, ut supra dixi, saepe | 50.1 |
| causae, cum repugnare utilitas honestati videatur, ut | |
| animadvertendum sit, repugnetque plane an possit | |
| cum honestate coniungi. Eius generis hae sunt quae- | |
| stiones: Si exempli gratia vir bonus Alexandrea Rho- | 5 |
| dum magnum frumenti numerum advexerit in Rho- | |
| diorum inopia et fame summaque annonae caritate, | |
| si idem sciat complures mercatores Alexandrea sol- | |
| visse navesque in cursu frumento onustas petentes | |
| Rhodum viderit, dicturusne sit id Rhodiis an silentio | 10 |
| suum quam plurimo venditurus? Sapientem et bo- | |
| num virum fingimus; de eius deliberatione et consul- | |
| tatione quaerimus, qui celaturus Rhodios non sit, si | |
| id turpe iudicet, sed dubitet, an turpe non sit. In | 51.1 |
| huiusmodi causis aliud Diogeni Babylonio videri solet, | |
| magno et gravi Stoico, aliud Antipatro, discipulo eius, | |
| homini acutissimo; Antipatro omnia patefacienda, ut | |
| ne quid omnino, quod venditor norit, emptor ignoret, | 5 |
| Diogeni venditorem, quatenus iure civili constitutum | |
| sit, dicere vitia oportere, cetera sine insidiis agere et, | |
| quoniam vendat, velle quam optime vendere. "Ad- | |
| vexi, exposui, vendo meum non pluris, quam ceteri, | |
| fortasse etiam minoris, cum maior est copia; cui fit | 10 |
| iniuria?" Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: | 52.1 |
| "Quid ais? tu, cum hominibus consulere debeas et | |
| servire humanae societati eaque lege natus sis et ea | |
| habeas principia naturae, quibus parere et quae sequi | |
| debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas vicissim- | 5 |
| que communis utilitas tua sit, celabis homines, quid | |
| iis adsit commoditatis et copiae? Respondebit Di- | |
| ogenes fortasse sic: "Aliud est celare, aliud tacere, | |
| neque ego nunc te celo, si tibi non dico, quae natura | |
| deorum sit, qui sit finis bonorum, quae tibi plus prod- | 10 |
| essent cognita quam tritici vilitas. Sed non, quicquid | |
| tibi audire utile est, idem mihi dicere necesse est." | |
| "Immo vero [inquiet ille] necesse est, si quidem me- | 53.1 |
| ministi esse inter homines natura coniunctam societa- | |
| tem." "Memini," inquiet ille, "sed num ista societas | |
| talis est, ut nihil suum cuiusque sit? Quod si ita est, | |
| ne vendendum quidem quicquam est, sed donandum." | 5 |