| Vides in hac tota disceptatione non illud dici "quam- | 3.53.6 |
| vis hoc turpe sit, tamen, quoniam expedit, faciam", sed | |
| ita expedire, ut turpe non sit, ex altera autem parte, | |
| ea re, quia turpe sit, non esse faciendum. Vendat ae- | 54.1 |
| des vir bonus, propter aliqua vitia, quae ipse norit, | |
| ceteri ignorent, pestilentes sint et habeantur salubres, | |
| ignoretur in omnibus cubiculis apparere serpentes, | |
| <sint> male materiatae et ruinosae, sed hoc praeter | 5 |
| dominum nemo sciat; quaero, si haec emptoribus ven- | |
| ditor non dixerit aedesque vendiderit pluris multo. | |
| quam se venditurum putarit, num id iniuste aut im- | |
| probe fecerit? "Ille vero" inquit Antipater. "Quid est | |
| enim aliud erranti viam non monstrare, quod Athenis | 10 |
| execrationibus publicis sanctum est, si hoc non est, | |
| emptorem pati ruere et per errorem in maximam frau- | |
| dem incurrere. Plus etiam est quam viam non mon- | |
| strare; nam est scientem in errorem alterum inducere." | |
| Diogenes contra "Num te emere coegit, qui ne horta- | 55.1 |
| tus quidem est? Ille, quod non placebat, proscripsit, | |
| tu quod placebat, emisti. Quod si qui proscribunt vil- | |
| lam bonam beneque aedificatam non existimantur fe- | |
| fellisse, etiam si illa nec bona est nec aedificata ra- | 5 |
| tione, multo minus, qui domum non laudarunt. Ubi | |
| enim iudicium emptoris est, ibi fraus venditoris quae | |
| potest esse? Sin autem dictum non omne praestan- | |
| dum est, quod dictum non est, id praestandum putas? | |
| Quid vero est stultius quam venditorem eius rei, quam | 10 |
| vendat, vitia narrare? Quid autem tam absurdum | |
| quam si domini iussu ita praeco praedicet: "6domum | |
| pestilentem vendo?"6 Sic ergo in quibusdam causis | 56.1 |
| dubiis ex altera parte defenditur honestas, ex altera | |
| ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile videatur, non | |
| modo facere honestum sit, sed etiam non facere turpe. | |
| Haec est illa, quae videtur utilium fieri cum honestis | 5 |
| saepe dissensio. Quae diiudicanda sunt; non enim, ut | |
| quaereremus, exposuimus, sed ut explicaremus. Non | 57.1 |
| igitur videtur nec frumentarius ille Rhodios nec hic | |
| aedium venditor celare emptores debuisse. Neque | |
| enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum, quod | |
| tu scias, id ignorare emolumenti tui causa velis eos, | 5 |
| quorum intersit id scire. Hoc autem celandi genus | |
| quale sit et cuius hominis, quis non videt? Certe non | |
| aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non viri | |
| boni, versuti potius obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, | |
| callidi, veteratoris, vafri. Haec tot et alia plura nonne | 10 |
| inutile est vitiorum subire nomina? |