| Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sen- | 3.121.1 |
| tentia magnum, sed perinde erit, ut acceperis. Quam- | |
| quam hi tibi tres libri inter Cratippi commentarios tam- | |
| quam hospites erunt recipiendi, sed, ut, si ipse venis- | |
| sem Athenas, quod quidem esset factum, nisi me e | 5 |
| medio cursu clara voce patria revocasset, aliquando | |
| me quoque audires, sic, quoniam his voluminibus ad | |
| te profecta vox est mea, tribues iis temporis, quantum | |
| poteris, poteris autem quantum voles. Cum vero in- | |
| tellexero te hoc scientiae genere gaudere, tum et prae- | 10 |
| sens tecum propediem, ut spero, et dum aberis, absens | |
| loquar. Vale igitur, mi Cicero, tibique persuade esse | |
| te quidem mihi carissimum, sed multo fore cariorem, | |
| si talibus monumentis praeceptisque laetabere. |