| Sed, ut laudandus Regulus in conservando iure iu- | 3.113.1 |
| rando, sic decem illi, quos post Cannensem pugnam | |
| iuratos ad senatum misit Hannibal, se in castra redi- | |
| turos ea, quorum erant potiti Poeni, nisi de redimen- | |
| dis captivis impetravissent, si non redierunt, vitu- | 5 |
| perandi. De quibus non omnes uno modo. Nam Poly- | |
| bius, bonus auctor inprimis, ex decem nobilissimis, | |
| qui tum erant missi, <unum, qui> egressus e castris | |
| redisset, quasi aliquid esset oblitus, Romae remansisse. | |
| Reditu enim in castra liberatum se esse iure iurando | 10 |
| interpretabatur, non recte. Fraus enim distringit, non | |
| dissolvit periurium. Fuit igitur stulta calliditas, per- | |
| verse imitata prudentiam. Itaque decrevit senatus, ut | |
| ille veterator et callidus, vinctus ad Hannibalem du- | |
| ceretur. Sed illud maximum. Octo hominum milia | 114.1 |
| tenebat Hannibal, non quos in acie cepisset, aut qui | |
| periculo mortis diffugissent, sed qui relicti in castris | |
| fuissent a Paulo et a Varrone consulibus. Eos senatus | |
| non censuit redimendos, cum id parva pecunia fieri | 5 |
| posset, ut esset insitum militibus nostris aut vincere | |
| aut emori. Qua quidem re audita fractum animum | |
| Hannibalis scribit idem, quod senatus populusque Ro- | |
| manus rebus afflictis tam excelso animo fuisset. Sic | |
| honestatis comparatione ea, quae videntur utilia, vin- | 10 |
| cuntur. Acilius autem, qui Graece scripsit historiam, | 115.1 |
| plures ait fuisse, qui in castra revertissent eadem | |
| fraude, ut iure iurando liberarentur eosque a censori- | |
| bus omnibus ignominiis notatos. Sit iam huius loci | |
| finis. Perspicuum est enim ea, quae timido animo, | 5 |
| humili, demisso fractoque fiant, quale fuisset Reguli | |
| factum, si aut de captivis quod ipsi opus esse videre- | |
| tur, non quod rei publicae, censuisset aut domi rema- | |
| nere voluisset, non esse utilia, quia sint flagitiosa, | |
| foeda, turpia. Restat quarta pars, quae decore, mode- | 116.1 |
| ratione, modestia, continentia, temperantia continetur. | |
| Potest igitur quicquam utile esse, quod sit huic ta- | |
| lium virtutum choro contrarium? Atqui ab Aristippo | |
| Cyrenaici atque Annicerii philosophi nominati omne | 5 |
| bonum in voluptate posuerunt virtutemque censue- | |
| runt ob eam rem esse c<on>laudandam, quod effi- | |
| ciens esset voluptatis; quibus obsoletis floret Epicu- | |
| rus, eiusdem fere adiutor auctorque sententiae. Cum | |
| his viris equisque, ut dicitur, si honestatem tueri ac | 10 |
| retinere sententia est, decertandum est. Nam si non | 117.1 |
| modo utilitas, sed vita omnis beata corporis firma | |
| constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut | |
| a Metrodoro scriptum est, continetur, certe haec utili- | |
| tas et quidem summa,—sic enim censent—cum ho- | 5 |
| nestate pugnabit. Nam ubi primum prudentiae locus | |
| dabitur? an ut conquirat undique suavitates? Quam | |
| miser virtutis famulatus servientis voluptati. Quod | |
| autem munus prudentiae? an legere intellegenter vo- | |
| luptates? fac nihil isto esse iucundius, quid cogitari | 10 |
| potest turpius? Iam, qui dolorem summum malum | |
| dicat, apud eum quem habet locum fortitudo, quae est | |
| dolorum laborumque contemptio? Quamvis enim mul- | |
| tis locis dicat Epicurus, sicuti dicit, satis fortiter de | |
| dolore, tamen non id spectandum est, quid dicat, sed | 15 |
| quid consentaneum sit ei dicere, qui bona voluptate | |
| terminaverit, mala dolore. Et si illum audiam de con- | |
| tinentia et temperantia, dicit ille quidem multa multis | |
| locis, sed aqua haeret, ut aiunt. Nam qui potest tem- | |
| perantiam laudare is, qui ponat summum bonum in | 20 |
| voluptate? Est enim temperantia libidinum inimica, | |
| libidines autem consectatrices voluptatis. Atque in his | 118.1 |
| tamen tribus generibus quoquo modo possunt, non | |
| incallide tergiversantur. Prudentiam introducunt scien- | |
| tiam suppeditantem voluptates, depellentem dolores. | |
| Fortitudinem quoque aliquo modo expediunt, cum tra- | 5 |
| dunt rationem neglegendae mortis, perpetiendi do- | |
| loris. Etiam temperantiam inducunt non facillime illi | |
| quidem, sed tamen quoquo modo possunt. Dicunt | |
| enim voluptatis magnitudinem doloris detractione fi- | |
| niri. Iustitia vacillat vel iacet potius omnesque eae | 10 |
| virtutes, quae in communitate cernuntur et in socie- | |
| tate generis humani. Neque enim bonitas nec liberali- | |
| tas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si | |
| haec non per se expetantur, sed ad voluptatem utili- | |
| tatemve referantur. Conferamus igitur in pauca. Nam | 119.1 |
| ut utilitatem nullam esse docuimus, quae honestati | |
| esset contraria, sic omnem voluptatem dicimus ho- | |
| nestati esse contrariam. Quo magis reprehendendos | |
| Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se diremptu- | 5 |
| ros controversiam putaverunt, si cum honestate vo- | |
| luptatem tamquam cum homine pecudem copulavis- | |
| sent. Non recipit istam coniunctionem honestas, asper- | |
| natur, repellit. Nec vero finis bonorum et malorum, | |
| qui simplex esse debet, ex dissimillimis rebus misceri | 10 |
| et temperari potest. Sed de hoc—magna enim res | |
| est, alio loco pluribus; nunc ad propositum. Quemad- | 120.1 |
| modum igitur, si quando ea, quae videtur utilitas, ho- | |
| nestati repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra | |
| disputatum. Sin autem speciem utilitatis etiam volup- | |
| tas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate | 5 |
| coniunctio. Nam, ut tribuamus aliquid voluptati, con- | |
| dimenti fortasse non nihil, utilitatis certe nihil ha- | |
| bebit. |