| Sed ex tota hac laude Reguli unum illud est admira- | 3.111.1 |
| tione dignum, quod captivos retinendos censuit. Nam | |
| quod rediit, nobis nunc mirabile videtur, illis quidem | |
| temporibus aliter facere non potuit. Itaque ista laus | |
| non est hominis, sed temporum. Nullum enim vincu- | 5 |
| lum ad astringendam fidem iure iurando maiores ar- | |
| tius esse voluerunt. Id indicant leges in duodecim ta- | |
| bulis, indicant sacratae, indicant foedera, quibus etiam | |
| cum hoste devincitur fides, indicant notiones animadver- | |
| sionesque censorum, qui nulla de re diligentius quam de | 10 |
| iure iurando iudicabant. L. Manlio A. f., cum dictator | 112.1 |
| fuisset, M. Pomponius tr. pl. diem dixit, quod is paucos | |
| sibi dies ad dictaturam gerendam addidisset; crimi- | |
| nabatur etiam, quod Titum filium, qui postea est Tor- | |
| quatus appellatus, ab hominibus relegasset et ruri ha- | 5 |
| bitare iussisset. Quod cum audivisset adulescens filius | |
| negotium exhiberi patri, accurisse Romam et cum pri- | |
| mo luci Pomponii domum venisse dicitur. Cui cum | |
| esset nuntiatum, qui illum iratum allaturum ad se ali- | |
| quid contra patrem arbitraretur, surrexit e lectulo re- | 10 |
| motisque arbitris ad se adulescentem iussit venire. At | |
| ille, ut ingressus est, confestim gladium destrinxit iu- | |
| ravitque se illum statim interfecturum, nisi ius iuran- | |
| dum sibi dedisset se patrem missum esse facturum. | |
| Iuravit hoc terrore coactus Pomponius; rem ad popu- | 15 |
| lum detulit, docuit, cur sibi causa desistere necesse | |
| esset, Manlium missum fecit. Tantum temporibus illis | |
| ius iurandum valebat. Atque hic T. Manlius is est, | |
| qui ad Anienem Galli, quem ab eo provocatus occide- | |
| rat, torque detracto cognomen invenit, cuius tertio | 20 |
| consulatu Latini ad Veserim fusi et fugati, magnus | |
| vir in primis et qui perindulgens in patrem, idem | |
| acerbe severus in filium. |