Est autem ius etiam bellicum fidesque iuris iurandi 3.107.1
saepe cum hoste servanda. Quod enim ita iuratum
est, ut mens conciperet fieri oportere, id servandum
est; quod aliter, id si non fecerit, nullum est periurium.
Ut, si praedonibus pactum pro capite pretium non 5
attuleris, nulla fraus est, ne si iuratus quidem id non
feceris. Nam pirata non est ex perduellium numero
definitus, sed communis hostis omnium; cum hoc nec
fides debet nec ius iurandum esse commune. Non 108.1
enim falsum iurare periurare est, sed quod ex animi
tvi sententia iuraris, sicut verbis concipitur more no-
stro, id non facere periurium est. Scite enim Euripides:
    "Iuravi lingua, mentem iniuratam gero". 5
Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bel-
licas et hostiles perturbare periurio. Cum iusto enim
et legitimo hoste res gerebatur, adversus quem et to-
tum ius fetiale et multa sunt iura communia. Quod
ni ita esset, numquam claros viros senatus vinctos ho- 10
stibus dedidisset. At vero T. Veturius et Sp. Postu- 109.1
mius, cum iterum consules essent, quia, cum male
pugnatum apud Caudium esset, legionibus nostris sub
iugum missis, pacem cum Samnitibus fecerant, dediti
sunt iis, iniussu enim populi senatusque fecerant. 5
Eodemque tempore Ti. Numicius, Q. Maelius, qui tum
tribuni pl. erant, quod eorum auctoritate pax erat
facta, dediti sunt, ut pax Samnitium repudiaretur. At-
que huius deditionis ipse Postumius, qui dedebatur,
suasor et auctor fuit. Quod idem multis annis post 10
C. Mancinus, qui, ut Numantinis, quibuscum sine se-
natus auctoritate foedus fecerat, dederetur, rogatio-
nem suasit eam, quam L. Furius, Sex. Atilius ex se-
natus consulto ferebant; qua accepta est hostibus de-
ditus. Honestius hic quam Q. Pompeius, quo, cum in 15
eadem causa esset, deprecante accepta lex non est.
Hic ea, quae videbatur utilitas, plus valuit quam ho-
nestas, apud superiores utilitatis species falsa ab ho-
nestatis auctoritate superata est. At non debuit ratum 110.1
esse, quod erat actum per vim. Quasi vero forti viro
vis possit adhiberi. Cur igitur ad senatum proficisce-
batur, cum praesertim de captivis dissuasurus esset?
Quod maximum in eo est, id reprehenditis. Non enim 5
suo iudicio stetit, sed suscepit causam, ut esset iu-
dicium senatus; cui nisi ipse auctor fuisset, captivi
profecto Poenis redditi essent. Ita incolumis in patria
Regulus restitisset. Quod quia patriae non utile pu-
tavit, idcirco sibi honestum et sentire illa et pati cre- 10
didit. Nam quod aiunt, quod valde utile sit, id fieri
honestum, immo vero esse, non fieri. Est enim nihil
utile, quod idem non honestum, nec quia utile, ho-
nestum, sed, quia honestum, utile. Quare ex multis
mirabilibus exemplis haud facile quis dixerit hoc ex- 15
emplo aut laudabilius aut praestantius.