| Non fuit Juppiter metuendus ne iratus noceret, qui | 3.104.1 |
| neque irasci solet nec nocere. Haec quidem ratio non | |
| magis contra Reguli, quam contra omne ius iurandum | |
| valet. Sed in iure iurando non qui metus, sed quae vis | |
| sit, debet intellegi. Est enim ius iurandum affirmatio | 5 |
| religiosa; quod autem affirmate, quasi deo teste pro- | |
| miseris, id tenendum est. Iam enim non ad iram deo- | |
| rum, quae nulla est, sed ad iustitiam et ad fidem per- | |
| tinet. Nam praeclare Ennius: | |
| "O Fides alma apta pinnis et ius iurandum Iovis." | 10 |
| Qui ius igitur iurandum violat, is fidem violat, quam | |
| in Capitolio vicinam Iovis optimi maximi, ut in Ca- | |
| tonis oratione est, maiores nostri esse voluerunt. At | 105.1 |
| enim ne iratus quidem Juppiter plus Regulo nocuisset, | |
| quam sibi nocuit ipse Regulus. Certe, si nihil malum | |
| esset nisi dolere. Id autem non modo non summum | |
| malum, sed ne malum quidem esse maxima auctoritate | 5 |
| philosophi affirmant. Quorum quidem testem non me- | |
| diocrem, sed haud scio an gravissimum Regulum no- | |
| lite quaeso vituperare. Quem enim locupletiorem | |
| quaerimus quam principem populi Romani, qui reti- | |
| nendi officii causa cruciatum subierit voluntarium? | 10 |
| Nam quod aiunt minima de malis, id est, ut turpiter | |
| potius quam calamitose; an est ullum maius malum | |
| turpitudine? Quae si in deformitate corporis habeat | |
| aliquid offensionis, quanta illa depravatio et foeditas | |
| turpificati animi debet videri? Itaque nervosius qui | 106.1 |
| ista disserunt, solum audent malum dicere id, quod | |
| turpe sit, qui autem remissius, ii tamen non dubitant | |
| summum malum dicere. Nam illud quidem | |
| "Neque dedi neque do infideli cuiquam" | 5 |
| idcirco recte a poeta, quia, cum tractaretur Atreus, | |
| personae serviendum fuit. Sed si hoc sibi sument, nul- | |
| lam esse fidem, quae infideli data sit, videant, ne | |
| quaeratur latebra periurio. |