| Pervertunt homines ea, quae sunt fundamenta na- | 3.101.6 |
| turae, cum utilitatem ab honestate seiungunt. Omnes | |
| enim expetimus utilitatem ad eamque rapimur nec fa- | |
| cere aliter ullo modo possumus. Nam quis est, qui | |
| utilia fugiat? aut quis potius, qui ea non studiosissime | 10 |
| persequatur? Sed quia nusquam possumus nisi in | |
| laude, decore, honestate utilia reperire, propterea illa | |
| prima et summa habemus, utilitatis nomen non tam | |
| splendidum quam necessarium ducimus. | |
| Quid est igitur, dixerit quis, in iure iurando? num | 102.1 |
| iratum timemus Iovem? At hoc quidem commune est | |
| omnium philosophorum, non eorum modo, qui deum | |
| nihil habere ipsum negotii dicunt, nihil exhibere alteri, | |
| sed eorum etiam, qui deum semper agere aliquid et | 5 |
| moliri volunt, numquam nec irasci deum nec nocere. | |
| Quid autem iratus Juppiter plus nocere potuisset, | |
| quam nocuit sibi ipse Regulus? Nulla igitur vis fuit | |
| religionis, quae tantam utilitatem perverteret. An ne | |
| turpiter faceret? Primum minima de malis? Non igi- | 10 |
| tur tantum mali turpitudo ista habebat, quantum ille | |
| cruciatus. Deinde illud etiam apud Accium: | |
| "Fregistin fidem? | |
| Neque dedi neque do infideli cuiquam." | |
| quamquam ab impio rege dicitur, luculente tamen | 15 |
| dicitur. Addunt etiam, quemadmodum nos dicamus | |
| videri quaedam utilia, quae non sint, sic se dicere vi- | |
| deri quaedam honesta, quae non sunt, ut hoc ipsum | |
| videtur honestum conservandi iuris iurandi causa ad | |
| cruciatum revertisse, sed fit non honestum, quia, quod | 20 |
| per vim hostium esset actum, ratum esse non debuit. | |
| Addunt etiam, quicquid valde utile sit, id fieri ho- | 103.1 |
| nestum, etiam si antea non videretur. Haec fere contra | |
| Regulum. Sed prima videamus. |