| Illi vero non modo cum hostibus, verum etiam cum | 3.99.1 |
| fluctibus, id quod fecit, dimicare melius fuit quam | |
| deserere consentientem Graeciam ad bellum barbaris | |
| inferendum. Sed omittamus et fabulas et externa; ad | |
| rem factam nostramque veniamus. M. Atilius Regulus, | 5 |
| cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset | |
| duce Xanthippo Lacedaemonio, imperatore autem | |
| patre Hannibalis Hamilcare, iuratus missus est ad se- | |
| natum, ut nisi redditi essent Poenis captivi nobiles | |
| quidam, rediret ipse Carthaginem. Is cum Romam ve- | 10 |
| nisset, utilitatis speciem videbat, sed eam, ut res de- | |
| clarat, falsam iudicavit; quae erat talis: manere in | |
| patria, esse domui suae cum uxore, cum liberis, quam | |
| calamitatem accepisset in bello communem fortunae | |
| bellicae iudicantem tenere consularis dignitatis gra- | 15 |
| dum. Quis haec negat esse utilia? quem censes? Ma- | |
| gnitudo animi et fortitudo negat. Num locupletiores | 100.1 |
| quaeris auctores? Harum enim est virtutum proprium | |
| nihil extimescere, omnia humana despicere, nihil, quod | |
| homini accidere possit intolerandum putare. Itaque | |
| quid fecit? In senatum venit, mandata exposuit, sen- | 5 |
| tentiam ne diceret, recusavit; quamdiu iure iurando | |
| hostium teneretur, non esse se senatorem. Atque illud | |
| etiam, (o stultum hominem, dixerit quispiam, et re- | |
| pugnantem utilitati suae), reddi captivos negavit esse | |
| utile illos enim adulescentes esse et bonos duces, se | 10 |
| iam confectum senectute. Cuius cum valuisset auctori- | |
| tas, captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, ne- | |
| que eum caritas patriae retinuit nec suorum. Neque | |
| vero tum ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad | |
| exquisita supplicia proficisci, sed ius iurandum con- | 15 |
| servandum putabat. Itaque tum, cum vigilando ne- | |
| cabatur, erat in meliore causa, quam si domi senex | |
| captivus, periurus consularis remansisset. At stulte, | 101.1 |
| qui non modo non censuerit captivos remittendos, ve- | |
| rum etiam dissuaserit. Quo modo stulte? etiamne, si | |
| rei publicae conducebat? Potest autem, quod inutile | |
| rei publicae sit, id cuiquam civi utile esse? | 5 |