| Sed quoniam a quattuor fontibus honestatis primo | 3.96.1 |
| libro officia duximus, in eisdem versemur, cum doce- | |
| bimus, ea, quae videantur esse utilia neque sint, quam | |
| sint virtutis inimica. Ac de prudentia quidem, quam | |
| vult imitari malitia, itemque de iustitia, quae semper | 5 |
| est utilis, disputatum est. Reliquae sunt duae partes | |
| honestatis quarum altera in animi excellentis magni- | |
| tudine et praestantia cernitur, altera in conformatione | |
| et moderatione continentiae et temperantiae. | |
| Utile videbatur Ulixi, ut quidem poetae tragici pro- | 97.1 |
| diderunt, nam apud Homerum, optimum auctorem, ta- | |
| lis de Ulixe nulla suspicio est, sed insimulant eum tra- | |
| goediae simulatione insaniae militiam subterfugere | |
| voluisse. Non honestum consilium, at utile, ut aliquis | 5 |
| fortasse dixerit, regnare et Ithacae vivere otiose cum | |
| parentibus, cum uxore, cum filio. Ullum tu decus in | |
| cotidianis laboribus cum hac tranquillitate conferen- | |
| dum putas? Ego vero istam contemnendam et abicien- | |
| dam, quoniam quae honesta non sit ne utilem quidem | 10 |
| esse arbitror. Quid enim auditurum putas fuisse Uli- | 98.1 |
| xem, si in illa simulatione perseverasset? Qui cum | |
| maximas res gesserit in bello, tamen haec audiat ab | |
| Aiace | |
| "Cuius ipse princeps iuris iurandi fuit, | 5 |
| Quod omnes scitis, solus neglexit fidem. | |
| Furere adsimulare, ne coiret, institit. | |
| Quod ni Palamedi perspicax prudentia | |
| Istius percepset malitiosam audaciam | |
| Fide sacratae ius perpetuo falleret." | 10 |