Pacta et promissa semperne servanda sint, qvae nec 3.92.7
vi nec dolo malo, ut praetores solent, facta sint. Si
quis medicamentum cuipiam dederit ad aquam inter-
cutem pepigeritque, si eo medicamento sanus factus 10
esset, ne illo medicamento umquam postea uteretur,
si eo medicamento sanus factus sit et annis aliquot
post inciderit in eundem morbum nec ab eo, quicum
pepigerat, impetret, ut iterum eo liceat uti, quid fa-
ciendum sit. Cum sit is inhumanus, qui non concedat, 15
nec ei quicquam fiat iniuriae, vitae et saluti consulen-
dum. Quid? si qui sapiens rogatus sit ab eo, qui eum 93.1
heredem faciat, cum ei testamento sestertium milies
relinquatur, ut antequam hereditatem adeat luce pa-
lam in foro saltet, idque se facturum promiserit, quod
aliter heredem eum scripturus ille non esset, faciat 5
quod promiserit necne? Promisisse nollem et id arbi-
tror fuisse gravitatis; quoniam promisit, si saltare in
foro turpe ducet, honestius mentietur, si ex hereditate
nihil ceperit, quam si ceperit, nisi forte eam pecuniam
in rei publicae magnum aliquod tempus contulerit, ut 10
vel saltare, cum patriae consulturus sit, turpe non sit.
Ac ne illa quidem promissa servanda sunt, quae non 94.1
sunt iis ipsis utilia, quibus illa promiseris. Sol Phae-
tonti filio, ut redeamus ad fabulas, facturum se esse
dixit, quidquid optasset. Optavit, ut in currum patris
tolleretur; sublatus est; atque is ante quam constitit 5
ictu fulminis deflagravit; quanto melius fuerat in hoc
promissum patris non esse servatum. Quid? quod
Theseus exegit promissum a Neptuno? Cui cum tres
optationes Neptunus dedisset, optavit interitum Hip-
polyti filii, cum is patri suspectus esset de noverca; 10
quo optato impetrato, Theseus in maximis fuit lucti-
bus. Quid? <quod> Agamemnon cum devovisset 95.1
Dianae, quod in suo regno pulcherrimum natum esset
illo anno, immolavit Iphigeniam, qua nihil erat eo
quidem anno natum pulchrius. Promissum potius non
faciendum, quam tam taetrum facinus admittendum 5
fuit. Ergo et promissa non facienda nonnumquam ne-
que semper deposita reddenda. Si gladium quis apud
te sana mente deposuerit, repetat insaniens, reddere
peccatum sit, officium non reddere. Quid? si is, qui
apud te pecuniam deposuerit, bellum inferat patriae, 10
reddasne depositum? Non credo, facies enim contra
rem publicam, quae debet esse carissima. Sic multa,
quae honesta natura videntur esse, temporibus fiunt
non honesta. Facere promissa, stare conventis, red-
dere deposita commutata utilitate fiunt non honesta. 15
Ac de iis quidem, quae videntur esse utilitates contra
iustitiam simulatione prudentiae, satis arbitror dictum.