| Plenus est sextus liber de officiis Hecatonis talium | 3.89.1 |
| quaestionum, sitne boni viri in maxima caritate an- | |
| nonae familiam non alere. In utramque partem dis- | |
| putat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, of- | |
| ficium dirigit magis quam humanitate. Quaerit, si in | 5 |
| mari iactura facienda sit, equine pretiosi potius iactu- | |
| ram faciat an servuli vilis. Hic alio res familiaris, | |
| alio ducit humanitas. "Si tabulam de naufragio stul- | |
| tus arripuerit, extorquebitne eam sapiens, si potuerit?" | |
| Negat, quia sit iniurium. Quid? dominus navis eri- | 10 |
| pietne suum? Minime, non plus quam [si] navigantem | |
| in alto eicere de navi velit, quia sua sit. Quoad enim | |
| perventumst eo, quo sumpta navis est, non domini | |
| est navis, sed navigantium. Quid? si una tabula sit, | 90.1 |
| duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat | |
| an alter cedat alteri? Cedat vero, sed ei, cuius magis | |
| intersit vel sua vel rei publicae causa vivere. Quid? | |
| si haec paria in utroque? Nullum erit certamen, sed | 5 |
| quasi sorte aut micando victus alteri cedet alter | |
| Quid? si pater fana expilet, cuniculos agat ad aera- | |
| rium, indicetne id magistratibus filius? Nefas id qui- | |
| dem est, quin etiam defendat patrem si arguatur. Non | |
| igitur patria praestat omnibus officiis? Immo vero, | 10 |
| sed ipsi patriae conducit pios habere cives in parentes. | |
| Quid? si tyrannidem occupare, si patriam prodere co- | |
| nabitur pater, silebitne filius? Immo vero obsecrabit | |
| patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit, mi- | |
| nabitur etiam; ad extremum, si ad perniciem patriae | 15 |
| res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris. | |
| Quaerit etiam, si sapiens adulterinos nummos acce- | 91.1 |
| perit imprudens pro bonis, cum id nescierit, solu- | |
| turusne sit eos, si cui debeat, pro bonis. Diogenes ait, | |
| Antipater negat, cui potius assentior. Qui vinum fu- | |
| giens vendat sciens, debeatne dicere. Non necesse | 5 |
| putat Diogenes, Antipater viri boni existimat. Hae | |
| sunt quasi controversiae [iura] Stoicorum. In mancipio | |
| vendundo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, | |
| redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, men- | |
| dacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum. Alteri di- | 10 |
| cenda videntur, alteri non videntur. Si quis aurum ven- | 92.1 |
| dens orichalcum se putet vendere, indicetne ei vir | |
| bonus aurum illud esse, an emat denario, quod sit | |
| mille denarium? Perspicuum est iam et quid mihi | |
| videatur et quae sit inter eos philosophos, quos nomi- | 5 |
| navi, controversia. |