| 'Multi iniqui atque infideles regno, pauci benivoli' | 3.84.8 |
| inquit Accius. At cui regno? quod a Tantalo et Pe- | |
| lope proditum iure optinebatur. Nam quanto plures | 10 |
| ei regi putas, qui exercitu populi Romani populum | |
| ipsum Romanum oppressisset civitatemque non modo | |
| liberam, sed etiam gentibus imperantem servire sibi | |
| coegisset? Hunc tu quas conscientiae labes in animo | 85.1 |
| censes habuisse, quae vulnera? Cuius autem vita | |
| ipsi potest utilis esse, cum eius vitae ea condicio sit, | |
| ut qui illam eripuerit, in maxima et gratia futurus | |
| sit et gloria? Quod si haec utilia non sunt, quae ma- | 5 |
| xime videntur, quia plena sunt dedecoris ac turpitu- | |
| dinis, satis persuasum esse debet, nihil esse utile, | |
| quod non honestum sit. | |
| Quamquam id quidem cum saepe alias, tum Pyrrhi | 86.1 |
| bello a C. Fabricio consule iterum et a senatu nostro | |
| iudicatum est. Cum enim rex Pyrrhus populo Ro- | |
| mano bellum ultro intulisset cumque de imperio cer- | |
| tamen esset cum rege generoso ac potente, perfuga | 5 |
| ab eo venit in castra Fabricii eique est pollicitus, | |
| si praemium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, | |
| sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno | |
| necaturum. Hunc Fabricius reducendum curavit ad | |
| Pyrrhum idque eius factum laudatum a senatu est. | 10 |
| Atqui si speciem utilitatis opinionemque quaerimus, | |
| magnum illud bellum perfuga unus et gravem ad- | |
| versarium imperii sustulisset, sed magnum dedecus | |
| et flagitium, quicum laudis certamen fuisset, eum non | |
| virtute, sed scelere superatum. Utrum igitur utilius | 87.1 |
| vel Fabricio, qui talis in hac urbe qualis Aristides | |
| Athenis fuit, vel senatui nostro qui numquam utili- | |
| tatem a dignitate seiunxit, armis cum hoste certare | |
| an venenis? Si gloriae causa imperium expetundum | 5 |
| est, scelus absit, in quo non potest esse gloria; sin | |
| ipsae opes expetuntur quoquo modo, non poterunt | |
| utiles esse cum infamia. Non igitur utilis illa L. Phi- | |
| lippi Q. f. sententia, quas civitates L. Sulla pecunia ac- | |
| cepta ex senatus consulto liberavisset, ut eae rursus | 10 |
| vectigales essent, neque iis pecuniam, quam pro liber- | |
| tate dederant, redderemus. Ei senatus est assensus. | |
| Turpe imperio! Piratarum enim melior fides quam | |
| senatus. 'At aucta vectigalia, utile igitur.' Quousque | |
| audebunt dicere quicquam utile, quod non honestum? | 15 |
| Potest autem ulli imperio, quod gloria debet fultum | 88.1 |
| esse et benevolentia sociorum, utile esse odium et | |
| infamia? Ego etiam cum Catone meo saepe dissensi. | |
| Nimis mihi praefracte videbatur aerarium vectigalia- | |
| que defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, | 5 |
| cum in hos benefici esse deberemus, cum illis sic agere, | |
| ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quod | |
| illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae per- | |
| tinebat. Male etiam Curio, cum causam Transpada- | |
| norum aequam esse dicebat, semper autem addebat | 10 |
| "vincat utilitas". Potius doceret non esse aequam, quia | |
| non esset utilis rei publicae, quam cum utilem diceret | |
| non esse, aequam fateretur. |