| Quid? qui omnia recta et honesta neglegunt, dum- | 3.82.8 |
| modo potentiam consequantur, nonne idem faciunt, | |
| quod is, qui etiam socerum habere voluit eum, cuius | 10 |
| ipse audacia potens esset. Utile ei videbatur pluri- | |
| mum posse alterius invidia. Id quam iniustum in pa- | |
| triam et quam turpe esset, non videbat. Ipse autem | |
| socer in ore semper Graecos versus de Phoenissis ha- | |
| bebat, quos dicam ut potero; incondite fortasse sed | 15 |
| tamen, ut res possit intellegi: | |
| 'Nam si violandum est ius, regnandi gratia, | |
| Violandum est; aliis rebus pietatem colas.' | |
| Capitalis Eteocles vel potius Euripides, qui id unum | |
| quod omnium sceleratissimum fuerit, exceperit. Quid | 83.1 |
| igitur minuta colligimus, hereditates, mercaturas, ven- | |
| ditiones fraudulentas? Ecce tibi, qui rex populi Ro- | |
| mani dominusque omnium gentium esse concupiverit | |
| idque perfecerit. Hanc cupiditatem si honestam quis | 5 |
| esse dicit, amens est; probat enim legum et libertatis | |
| interitum earumque oppressionem taetram et detesta- | |
| bilem gloriosam putat. Qui autem fatetur honestum | |
| non esse in ea civitate, quae libera fuerit quaeque esse | |
| debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse utile, | 10 |
| qua hunc obiurgatione aut quo potius convitio a tanto | |
| errore coner avellere? Potest enim, di immortales, | |
| cuiquam esse utile foedissimum et taeterrimum par- | |
| ricidium patriae, quamvis is, qui se eo obstrinxerit, | |
| ab oppressis civibus parens nominetur? Honestate | 15 |
| igitur dirigenda utilitas est, et quidem sic, ut haec | |
| duo verbo inter se discrepare, re unum sonare videan- | |
| tur. Non habeo ad volgi opinionem quae maior utili- | 84.1 |
| tas quam regnandi esse possit, nihil contra inutilius | |
| ei, qui id iniuste consecutus sit, invenio, cum ad veri- | |
| tatem coepi revocare rationem. Possunt enim cui- | |
| quam esse utiles angores, sollicitudines, diurni et noc- | 5 |
| turni metus, vita insidiarum periculorumque plenis- | |
| sima? |