| At enim cum permagna praemia sunt, est causa | 3.79.1 |
| peccandi. C. Marius, cum a spe consulatus longe abes- | |
| set et iam septimum annum post praeturam iaceret | |
| neque petiturus umquam consulatum videretur, Q. Me- | |
| tellum, cuius legatus erat, summum virum et civem | 5 |
| cum ab eo, imperatore suo, Romam missus esset, apud | |
| populum Romanum criminatus est, bellum illum du- | |
| cere, si se consulem fecissent, brevi tempore aut vivum | |
| aut mortuum Iugurtham se in potestatem populi Ro- | |
| mani redacturum. Itaque factus est ille quidem con- | 10 |
| sul, sed a fide iustitiaque discessit, qui optimum et | |
| gravissimum civem, cuius legatus et a quo missus | |
| esset, in invidiam falso crimine adduxerit. Ne noster | 80.1 |
| quidem Gratidianus officio viri boni functus est tum, | |
| cum praetor esset, collegiumque praetorium tribuni | |
| plebi adhibuissent, ut res nummaria de communi sen- | |
| tentia constitueretur; iactabatur enim temporibus illis | 5 |
| nummus sic, ut nemo posset scire, quid haberet. Con- | |
| scripserunt communiter edictum cum poena atque iu- | |
| dicio constitueruntque, ut omnes simul in rostra post | |
| meridiem escenderent. Et ceteri quidem alius alio: | |
| Marius ab subselliis in rostra recta idque, quod com- | 10 |
| muniter compositum fuerat, solus edixit. Et ea res, | |
| si quaeris, ei magno honori fuit; omnibus vicis sta- | |
| tuae, ad eas tus, cerei. Quid multa? Nemo umquam | |
| multitudini fuit carior. Haec sunt, quae conturbent in | 81.1 |
| deliberatione non numquam, cum id, in quo violatur | |
| aequitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo | |
| paritur, permagnum videtur, ut Mario praeripere col- | |
| legis et tribunis plebi popularem gratiam non ita | 5 |
| turpe, consulem ob eam rem fieri, quod sibi tum pro- | |
| posuerat, valde utile videbatur. Sed omnium una re- | |
| gula est, quam tibi cupio esse notissimam: aut illud, | |
| quod utile videtur, turpe ne sit, aut si turpe est, ne | |
| videatur esse utile. Quid igitur? possumusne aut | 10 |
| illum Marium virum bonum iudicare aut hunc? Ex- | |
| plica atque excute intellegentiam tuam, ut videas, quae | |
| sit in ea species <et> forma et notio viri boni. Cadit | |
| ergo in virum bonum mentiri, emolumenti sui causa | |
| criminari, praeripere, fallere? Nihil profecto minus. | 15 |
| Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam ex- | 82.1 |
| petendum, ut viri boni et splendorem et nomen amit- | |
| tas? Quid est, quod afferre tantum utilitas ista, quae | |
| dicitur, possit, quantum auferre, si boni viri nomen | |
| eripuerit, fidem iustitiamque detraxerit? [¹⁷Quid enim | 5 |
| interest, utrum ex homine se convertat quis in beluam | |
| an hominis figura immanitatem gerat beluae?]¹⁷ |