| Periclitemur, si placet, et in iis quidem exemplis, | 3.73.1 |
| in quibus peccari volgus hominum fortasse non putet. | |
| Neque enim de sicariis, veneficis, testamentariis, furi- | |
| bus, peculatoribus, hoc loco disserendum est, qui non | |
| verbis sunt et disputatione philosophorum, sed vinclis | 5 |
| et carcere fatigandi, sed haec consideremus, quae fa- | |
| ciunt ii, qui habentur boni. L. Minuci Basili locupletis | |
| hominis falsum testamentum quidam e Graecia Ro- | |
| mam attulerunt. Quod quo facilius obtinerent, scrip- | |
| serunt heredes secum M. Crassum et Q. Hortensium, | 10 |
| homines eiusdem aetatis potentissimos. Qui cum illud | |
| falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius essent | |
| conscii culpae, alieni facinoris munusculum non re- | |
| pudiaverunt. Quid ergo? Satin est hoc, ut non deli- | |
| quisse videantur? Mihi quidem non videtur, quam- | 15 |
| quam alterum vivum amavi, alterum non odi mor- | |
| tuum. Sed cum Basilus M. Satrium sororis filium | 74.1 |
| nomen suum ferre voluisset eumque fecisset heredem | |
| —hunc dico patronum agri Piceni et Sabini; o turpe | |
| nomen, illorum notam temporum, non erat aequum | |
| principes civis rem habere, ad Satrium nihil praeter | 5 |
| nomen pervenire. Etenim si is, qui non defendit in- | |
| iuriam neque propulsat a suis, cum potest, iniuste fa- | |
| cit, ut in primo libro disserui, qualis habendus est is, | |
| qui non modo non repellit, sed etiam adiuvat iniu- | |
| riam? Mihi quidem etiam verae hereditates non ho- | 10 |
| nestae videntur, si sunt malitiosis blanditiis, officio- | |
| rum non veritate, sed simulatione quaesitae. Atqui | |
| in talibus rebus aliud utile interdum, aliud honestum | |
| videri solet. Falso; nam eadem utilitatis quae hone- | |
| statis est regula. Qui hoc non perviderit, ab hoc nulla | 75.1 |
| fraus aberit, nullum facinus. Sic enim cogitans "est | |
| istuc quidem honestum, verum hoc expedit", res a | |
| natura copulatas audebit errore divellere, qui fons est | |
| fraudium, maleficiorum, scelerum omnium. Itaque si | 5 |
| vir bonus habeat hanc vim, ut, si digitis concrepuerit, | |
| possit in locupletium testamenta nomen eius inrepere, | |
| hac vi non utatur, ne si exploratum quidem habeat | |
| id omnino neminem umquam suspicaturum. At dares | |
| hanc vim M. Crasso, ut digitorum percussione heres | 10 |
| posset scriptus esse, qui re vera non esset heres, in | |
| foro, mihi crede, saltaret. Homo autem iustus isque, | |
| quem sentimus virum bonum, nihil cuiquam, quod in | |
| se transferat, detrahet. Hoc qui admiratur, is se, quid | |
| sit vir bonus, nescire fateatur. At vero, si qui voluerit | 76.1 |
| animi sui complicatam notionem evolvere, iam se ipse | |
| doceat eum virum bonum esse, qui prosit, quibus pos- | |
| sit, noceat nemini nisi lacessitus iniuria. Quid ergo? | |
| Hic non noceat, qui quodam quasi veneno perficiat, | 5 |
| ut veros heredes moveat, in eorum locum ipse succe- | |
| dat? "Non igitur faciat" dixerit quis, "quod utile sit, | |
| quod expediat?" Immo intellegat nihil nec expedire | |
| nec utile esse, quod sit iniustum. Hoc qui non didi- | |
| cerit, bonus vir esse non poterit. <C.> Fimbriam con- | 77.1 |
| sularem audiebam de patre nostro puer iudicem M. | |
| Lutatio Pinthiae fuisse, equiti Romano sane honesto, | |
| cum is sponsionem fecisset ni vir bonvs esset. Itaque | |
| ei dixisse Fimbriam se illam rem numquam iudica- | 5 |
| turum, ne aut spoliaret fama probatum hominem, si | |
| contra iudicavisset, aut statuisse videretur virum bo- | |
| num esse aliquem, cum ea res innumerabilibus offi- | |
| ciis et laudibus contineretur. Huic igitur viro bono, | |
| quem Fimbria etiam, non modo Socrates noverat, | 10 |
| nullo modo videri potest quicquam esse utile, quod | |
| non honestum sit. Itaque talis vir non modo facere, | |
| sed ne cogitare quidem quicquam audebit, quod non | |
| audeat praedicare. Haec non turpe est dubitare phi- | |
| losophos, quae ne rustici quidem dubitent? a quibus | 15 |
| natum est id, quod iam contritum est vetustate pro- | |
| verbium. Cum enim fidem alicuius bonitatemque lau- | |
| dant, dignum esse dicunt, quicum in tenebris mices. | |
| Hoc quam habet vim nisi illam, nihil expedire quod | |
| non deceat, etiam si id possis nullo refellente opti- | 20 |
| nere? Videsne hoc proverbio neque Gygi illi posse | 78.1 |
| veniam dari neque huic, quem paulo ante fingebam | |
| digitorum percussione hereditates omnium posse con- | |
| verrere? Ut enim, quod turpe est, id, quamvis occul- | |
| tetur, tamen honestum fieri nullo modo potest, sic, | 5 |
| quod honestum non est, id utile ut sit effici non potest | |
| adversante et repugnante natura. |