| Sed aliter leges, aliter philosophi tollunt astutias; | 3.68.1 |
| leges, quatenus manu tenere possunt, philosophi, qua- | |
| tenus ratione et intellegentia. Ratio ergo hoc postulat, | |
| ne quid insidiose, ne quid simulate, ne quid fallaciter. | |
| Suntne igitur insidiae tendere plagas, etiam si exci- | 5 |
| taturus non sis, nec agitaturus? Ipsae enim ferae nullo | |
| insequente saepe incidunt. Sic tu aedes proscribas, | |
| tabulam tamquam plagam ponas, [domum propter vi- | |
| tia vendas] in eam aliquis incurrat inprudens? Hoc | 69.1 |
| quamquam video propter depravationem consuetudi- | |
| nis neque more turpe haberi neque aut lege sanciri | |
| aut iure civili, tamen naturae lege sanctum est. So- | |
| cietas est enim—quod etsi saepe dictum est, dicen- | 5 |
| dum est tamen saepius—latissime quidem quae pa- | |
| teat, omnium inter omnes, interior eorum, qui eius- | |
| dem gentis sint, propior eorum, qui eiusdem civita- | |
| tis. Itaque maiores aliud ius gentium, aliud ius civile | |
| esse voluerunt, quod civile, non idem continuo gen- | 10 |
| tium, quod autem gentium, idem civile esse debet. | |
| Sed nos veri iuris germanaeque iustitiae solidam et | |
| expressam effigiem nullam tenemus, umbra et ima- | |
| ginibus utimur. Eas ipsas utinam sequeremur. Fe- | |
| runtur enim ex optimis naturae et veritatis exemplis. | 15 |
| Nam quanti verba illa vti ne propter te fidemve tvam | 70.1 |
| captvs fravdatvsve sim! Quam illa aurea vt inter | |
| bonos bene agier oportet et sine fravdatione. Sed, | |
| qui sint boni et quid sit bene agi magna quaestio est. | |
| Q. quidem Scaevola, pontifex maximus, summam vim | 5 |
| esse dicebat in omnibus iis arbitriis, in quibus addere- | |
| tur ex fide bona fideique bonae nomen existimabat | |
| manare latissime, idque versari in tutelis, societatibus, | |
| fiduciis, mandatis, rebus emptis, venditis, conductis, | |
| locatis, quibus vitae societas contineretur; in iis ma- | 10 |
| gni esse iudicis statuere, praesertim cum in plerisque | |
| essent iudicia contraria, quid quemque cuique prae- | |
| stare oporteret. Quocirca astutiae tollendae sunt eaque | 71.1 |
| malitia, quae vult illa quidem videri se esse pruden- | |
| tiam, sed abest ab ea distatque plurimum; prudentia | |
| est enim locata in dilectu bonorum et malorum, ma- | |
| litia, si omnia quae turpia sunt, mala sunt, mala bonis | 5 |
| ponit ante. Nec vero in praediis solum ius civile duc- | |
| tum a natura malitiam fraudemque vindicat, sed etiam | |
| in mancipiorum venditione venditoris fraus omnis ex- | |
| cluditur. Qui enim scire debuit de sanitate, de fuga, | |
| de furtis, praestat edicto aedilium. Heredum alia causa | 10 |
| est. Ex quo intellegitur, quoniam iuris natura fons sit, | 72.1 |
| hoc secundum naturam esse, neminem id agere, ut ex | |
| alterius praedetur inscitia. Nec ulla pernicies vitae | |
| maior inveniri potest quam in malitia simulatio in- | |
| tellegentiae, ex quo ista innumerabilia nascuntur, ut | 5 |
| utilia cum honestis pugnare videantur. Quotus enim | |
| quisque reperietur, qui impunitate et ignoratione om- | |
| nium proposita abstinere possit iniuria. |