| Ac de iure quidem praediorum sanctum apud nos | 3.65.1 |
| est iure civili, ut in iis vendendis vitia dicerentur, quae | |
| nota essent venditori. Nam cum ex duodecim tabulis | |
| satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, | |
| quae qui infitiatus esset, dupli [poena] subiret, a iuris | 5 |
| consultis etiam reticentiae poena est constituta. Quid- | |
| quid enim est in praedio vitii, id statuerunt, si vendi- | |
| tor sciret, nisi nominatim dictum esset, praestari opor- | |
| tere. Ut, cum in arce augurium augures acturi essent | 66.1 |
| iussissentque T. Claudium Centumalum, qui aedes in | |
| Caelio monte habebat, demoliri ea, quorum altitudo | |
| officeret auspiciis, Claudius proscripsit insulam [ven- | |
| didit], emit P. Calpurnius Lanarius. Huic ab auguri- | 5 |
| bus illud idem denuntiatum est. Itaque Calpurnius | |
| cum demolitus esset cognossetque Claudium aedes | |
| postea proscripsisse, quam esset ab auguribus demo- | |
| liri iussus, arbitrum illum adegit qvidqvid sibi dare fa- | |
| cere oporteret ex fide bona. M. Cato sententiam dixit, | 10 |
| huius nostri Catonis pater. Ut enim ceteri ex patribus, | |
| sic hic, qui illud lumen progenuit, ex filio est nomi- | |
| nandus. Is igitur iudex ita pronuntiavit, cum in ven- | |
| dundo rem eam scisset et non pronuntiasset, emptori | |
| damnum praestari oportere. Ergo ad fidem bonam | 67.1 |
| statuit pertinere notum esse emptori vitium, quod nos- | |
| set venditor. Quod si recte iudicavit, non recte fru- | |
| mentarius ille, non recte aedium pestilentium vendi- | |
| tor tacuit. Sed huiusmodi reticentiae iure civili com- | 5 |
| prehendi non possunt; quae autem possunt diligenter | |
| tenentur. M. Marius Gratidianus, propinquus noster, | |
| C. Sergio Oratae vendiderat aedes eas, quas ab eodem | |
| ipse paucis ante annis emerat. Eae serviebant, sed hoc | |
| in mancipio Marius non dixerat; adducta res in iudi- | 10 |
| cium est. Oratam Crassus, Gratidianum defendebat | |
| Antonius. Ius Crassus urgebat, "quod vitii venditor | |
| non dixisset sciens, id oportere praestari", aequitatem | |
| Antonius, "quoniam id vitium ignotum Sergio non | |
| fuisset, qui illas aedes vendidisset, nihil fuisse necesse | 15 |
| dici nec eum esse deceptum, qui id, quod emerat, quo | |
| iure esset, teneret". Quorsus haec? Ut illud intelle- | |
| gas, non placuisse maioribus nostris astutos. |