| Quod si Aquiliana definitio vera est, ex omni vita | 3.61.1 |
| simulatio dissimulatioque tollenda est. Ita nec ut emat | |
| melius nec ut vendat quicquam simulabit aut dissimu- | |
| labit vir bonus. Atque iste dolus malus et legibus erat | |
| vindicatus, ut tutela duodecim tabulis, circumscriptio | 5 |
| adulescentium lege Plaetoria et sine lege iudiciis, in | |
| quibus additur ex fide bona. Reliquorum autem iudi- | |
| ciorum haec verba maxime excellunt: in arbitrio rei | |
| uxoriae melivs aeqvivs, in fiducia vt inter bonos bene | |
| agier. Quid ergo? aut in eo, qvod melivs aeqvivs, | 10 |
| potest ulla pars inesse fraudis? aut cum dicitur inter | |
| bonos bene agier, quicquam agi dolose aut malitiose | |
| potest? Dolus autem malus in simulatione, ut ait | |
| Aquilius, continetur. Tollendum est igitur ex rebus | |
| contrahendis omne mendacium. Non inlicitatorem | 15 |
| venditor, non qui contra se liceatur emptor apponet. | |
| Uterque si ad eloquendum venerit, non plus quam se- | |
| mel eloquetur. Quintus quidem Scaevola, Publi filius, | 62.1 |
| cum postulasset, ut sibi fundus, cuius emptor erat, | |
| semel indicaretur idque venditor ita fecisset, dixit se | |
| pluris aestumare; addidit centum milia. Nemo est, | |
| qui hoc viri boni fuisse neget; sapientis negant, ut si | 5 |
| minoris quam potuisset vendidisset. Haec igitur est | |
| illa pernicies, quod alios bonos alios sapientes existi- | |
| mant. Ex quo Ennius "nequiquam sapere sapientem, | |
| qui ipse sibi prodesse non quiret". Vere id quidem, | |
| si, quid esset prodesse mihi cum Ennio conveniret. | 10 |
| Hecatonem quidem Rhodium, discipulum Panaetii, vi- | 63.1 |
| deo in iis libris, quos de officio scripsit Q. Tuberoni, | |
| dicere, sapientis esse nihil contra mores, leges, insti- | |
| tuta facientem habere rationem rei familiaris. Neque | |
| enim solum nobis divites esse volumus, sed liberis, | 5 |
| propinquis, amicis maximeque rei publicae. Singulo- | |
| rum enim facultates et copiae divitiae sunt civitatis. | |
| Huic Scaevolae factum, de quo paulo ante dixi, pla- | |
| cere nullo modo potest. Etenim omnino tantum se | |
| negat facturum compendii sui causa, quod non liceat. | 10 |
| Huic nec laus magna tribuenda nec gratia est. Sed | 64.1 |
| sive et simulatio et dissimulatio dolus malus est, per- | |
| paucae res sunt, in quibus non dolus malus iste verse- | |
| tur, sive vir bonus est is, qui prodest quibus potest, | |
| nocet nemini, certe istum virum bonum non facile re- | 5 |
| perimus. Numquam igitur est utile peccare, quia sem- | |
| per est turpe, et, quia semper est honestum virum bo- | |
| num esse, semper est utile. |