| EPISTVLAE AD FAMILIARES | |
| Id. Ian. 56 Romae | |
| M. CICERO S. D. P. LENTULO PRO COS. | |
| Ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satis facio | 1.1.1.1 |
| omnibus, mihi ipse numquam satis facio. tanta enim magni- | |
| tudo est tuorum erga me meritorum ut, quoniam tu nisi | |
| perfecta re de me non conquiesti, ego quia non idem in tua | |
| causa efficio vitam mihi esse acerbam putem. in causa haec | 5 |
| sunt: Hammonius, regis legatus, aperte pecunia nos | |
| oppugnat. res agitur per eosdem creditores per quos, cum tu | |
| aderas, agebatur. regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci | |
| sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt. senatus | |
| religionis calumniam non religione sed malevolentia et illius | 10 |
| regiae largitionis invidia comprobat. Pompeium et hortari | 2.1 |
| et orare et iam liberius accusare et monere ut magnam | |
| infamiam fugiat non desistimus. sed plane nec precibus | |
| nostris nec admonitionibus relinquit locum. nam cum in | |
| sermone cottidiano tum in senatu palam sic egit causam | 5 |
| tuam ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate | |
| nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa | |
| testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. | |
| Marcellinum tibi esse iratum sc<rib>is; is hac regia causa | |
| excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore | 10 |
| ostendit. quod dat, accipimus; quod instituit referre de | |
| religione et saepe iam rettulit, ab eo deduci non potest. | |
| Res ante Idus acta sic est (nam haec Idibus mane scripsi): | 3.1 |
| Hortensi et mea et Luculli sententia cedit religioni de | |
| exercitu; teneri enim res aliter non potest. sed ex illo senatus | |
| consulto quod te referente factum est tibi decernit ut regem | |
| reducas, quod commodo rei <publicae> facere possis, ut | 5 |
| exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus | |
| tris legatos decernit nec excludit Pompeium; censet enim | |
| etiam ex iis qui cum imperio sint. Bibulus tris legatos ex iis | |
| qui privati sint. huic adsentiuntur reliqui consulares praeter | |
| Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcacium, | 10 |
| qui Lupo referente Pompeio decernit, et Afranium, qui | |
| adsentitur Volcacio. quae res auget suspicionem Pompei | |
| voluntatis; nam <anim>advertebatur Pompei familiaris | |
| adsentiri Volcacio. laboratur vehementer; inclinata res est. | |
| Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio | 15 |
| omniumque Pompei familiarium studium in eam opinionem | |
| rem adduxerunt ut Pompeius cupere videatur; cui qui | |
| nolunt, idem tibi, quod eum ornasti, non sunt amici. | |
| Nos in causa auctoritatem eo minorem habemus quod | 4.1 |
| tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum | |
| suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. ut in rebus | |
| multo ante quam profectus es ab ipso rege et ab intimis ac | |
| domesticis Pompei clam exulceratis, deinde palam a con- | 5 |
| sularibus exagitatis et in summam invidiam adductis, ita | |
| versamur. nostram fidem omnes, amorem tu absens, prae- | |
| sentes tui, cognoscent. si esset in iis fides in quibus summa | |
| esse debebat, non laboraremus. |