| xvi Kal. Febr. 56 | |
| <M. CICERO S. D. P. LENTULO PRO COS.> | |
| Id. Ian. in senatu nihil est confectum propterea quod dies | 1.2.1.1 |
| magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis | |
| et Canini tribuni pl. eo die nos quoque multa verba fecimus | |
| maximeque visi sumus senatum commemoratione tuae | |
| voluntatis erga illum ordinem permovere. itaque postridie | 5 |
| placuit ut breviter sententias diceremus. videbatur enim | |
| reconciliata nobis voluntas esse senatus, quod cum dicendo | |
| tum singulis appellandis rogandisque perspexeram. itaque | |
| cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati | |
| regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu | 10 |
| reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret, postulatum | |
| est ut Bibuli sententia divideretur. quatenus de religione | |
| dicebat, cui quidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo | |
| adsensum est; de tribus legatis frequentes ierunt in alia | |
| omnia. proxima erat Hortensi sententia, cum Lupus tribunus | 2.1 |
| pl., quod ipse de Pompeio rettulisset, intendere coepit ante | |
| se oportere discessionem facere quam consules. eius orationi | |
| vehementer ab omnibus reclamatum est; erat enim et iniqua | |
| et nova. consules neque concedebant neque valde repugna- | 5 |
| bant; diem consumi volebant, id quod est factum. per- | |
| spiciebant enim in Hortensi sententiam multis partibus pluris | |
| ituros, quamquam aperte ut Volcacio adsentirentur multi | |
| rogabantur, atque id ipsum consulibus invitis; nam ii Bibuli | |
| sententiam valere cupierant. hac controversia usque ad | 3.1 |
| noctem ducta senatus dimissus est. | |
| Ego eo die casu apud Pompeium cenavi nactusque tempus | |
| hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum | |
| discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum | 5 |
| cum illo locutus ut mihi viderer animum hominis ab omni | |
| alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere. | |
| quem ego ipsum cum audio, prorsus eum libero omni | |
| suspicione cupiditatis; cum autem eius familiaris omnium | |
| ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, | 10 |
| totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito | |
| rege ipso consiliariisque eius esse corruptam. | |
| Haec scripsi a. d. XVI Kal. Febr. ante lucem. eo die | 4.1 |
| senatus erat futurus. nos in senatu, quem ad modum spero, | |
| dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et | |
| iniquitate, retinebimus. quod ad popularem rationem attinet, | |
| hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut | 5 |
| salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset. | |
| de his rebus pridie quam haec scripsi senatus auctoritas | |
| gravissima intercessit; cui cum Cato et Caninius inter- | |
| cessissent, tamen est perscripta. eam ad te missam esse | |
| arbitror. de ceteris rebus quicquid erit actum scribam ad te et | 10 |
| ut quam rectissime agatur omni mea cura, opera, diligentia, | |
| gratia providebo. |