| Ian. 56(?) | |
| <M. CICERO S. D. P. LENTULO PRO COS.> | |
| A. Trebonio, qui in tua provincia magna negotia et ampla et | 1.3.1.1 |
| expedita habet, multos annos utor valde familiariter. is cum | |
| antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque | |
| amicorum commendatione grati<osi>ssimus in provincia fuit, | |
| tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque | 5 |
| necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud | |
| te gratiosum fore. quae ne spes eum fallat vehementer rogo te | 2.1 |
| commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procura- | |
| tores, familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de | |
| eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita | |
| tractes ut intellegat meam commendationem non vulgarem | 5 |
| fuisse. |