| xiv Kal. Febr.(?) 56 | |
| <M. CICERO S. D. P. LENTULO PRO COS.> | |
| A. d. XVI Kal. Febr. cum in senatu pulcherrime staremus, | 1.4.1.1 |
| quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius | |
| diei fregeramus, unumque certamen esset relictum sententia | |
| Volcaci, res ab adversariis nostris extracta est variis calumniis. | |
| causam enim frequenti senatu non magna varietate magnaque | 5 |
| invidia eorum qui a te causam regiam alio traferebant | |
| obtinebamus. eo die acerbum habuimus Curionem, Bibulum | |
| multo iustiorem, paene etiam amicum. Caninius et Cato | |
| negarunt se legem ullam ante comitia esse laturos. senatus | |
| haberi ante Kal. Febr. per legem Pupiam, id quod scis, non | 10 |
| potest, neque mense Februario toto nisi perfectis aut reiectis | |
| legationibus. haec tamen opinio est populi Romani, a tuis | 2.1 |
| invidis atque obtrectatoribus nomen inductum fictae | |
| religionis <idque susceptum ab aliis> non tam ut te impediret | |
| quam ut ne quis propter exercitus cupiditatem Alexandream | |
| vellet ire. dignitatis autem tuae nemo est qui<n> existimet | 5 |
| habitam esse rationem ab senatu. nemo est enim quin sciat, | |
| quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum; | |
| qui nunc populi nomine, re autem vera sceleratissimo | |
| tribunorum pl. latrocinio si quae conabuntur agere, satis | |
| i<a>m provisum est ut ne quid salvis auspiciis aut legibus aut | 10 |
| etiam sine vi agere possent. | |
| Ego neque de meo studio neque de non nullorum iniuria | 3.1 |
| scribendum mihi esse arbitror. quid enim aut me ostentem, | |
| qui, si vitam pro tua dignitate profundam, nullam partem | |
| videar meritorum tuorum adsecutus, aut de aliorum iniuriis | |
| querar, quod sine summo dolore facere non possum? ego tibi | 5 |
| a vi, hac praesertim imbecillitate magistratuum, praestare | |
| nihil possum; vi excepta, possum confirmare te et senatus | |
| et populi Romani summo studio amplitudinem tuam | |
| retenturum. |