| c. Non. Febr. 56 | |
| <M. CICERO S. D. P. LENTULO PRO COS.> | |
| Tametsi mihi nihil fuit optatius quam ut primum abs te ipso, | 1.5a.1.1 |
| deinde a ceteris omnibus quam gratissimus erga te esse | |
| cognoscerer, tamen adficior summo dolore eius modi tempora | |
| post tuam profectionem consecuta esse ut et meam et cetero- | |
| rum erga te fidem et benevolentiam absens experirere. te | 5 |
| videre et sentire eandem fidem esse hominum in tua dignitate | |
| quam ego in mea salute sum expertus ex tuis litteris intellexi. | |
| nos cum maxime consilio, studio, labore, gratia de causa | 2.1 |
| regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio | |
| quae nostra studia impediret et animos a minore cura ad | |
| summum timorem traduceret. sed tamen, in eius <modi> | |
| perturbatione rerum quamquam omnia sunt metuenda, | 5 |
| nihil magis quam perfidiam timemus; et Catoni quidem, | |
| quoquo modo se res habet, profecto resistemus. | |
| De Alexandrina re causaque regia tantum habeo polliceri, | 3.1 |
| me tibi absenti tuisque praesentibus cumulate satis facturum. | |
| sed vereor ne aut eripiatur causa regia nobis aut deseratur; | |
| quorum utrum minus velim, non facile possum existimare. | |
| sed, si res coget, est quiddam tertium, quod neque Selicio nec | 5 |
| mihi displicebat, ut neque iacere re[ge]m pateremur nec nobis | |
| repugnantibus ad eum deferri ad quem prope iam delata | |
| existimatur. a nobis agentur omnia diligenter ut neque, si | |
| quid obtineri poterit, non contendamus nec, si quid non | |
| obtinuerimus, repulsi esse videamur. | 10 |
| Tuae sapientiae magnitudinisque animi est omnem ampli- | 4.1 |
| tudinem et dignitatem tuam in virtute atque in rebus gestis | |
| tuis atque in tua gravitate positam existimare; si quid ex iis | |
| rebus quas tibi fortuna largita est non nullorum hominum | |
| perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi quam tibi futurum. | 5 |
| a me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi | |
| et cogitandi. utor ad omnia Q. Selicio; neque enim pru- | |
| dentiorem quemquam ex tuis neque fide maiore esse iudico | |
| neque amantiorem tui. |